Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

neque enim negamus in hac sententia fuisse iam Petrum, in qua et Paulus fuit. non itaque tunc eum, quid in ea re uerum esset, docebat, sed eius simulationem, qua gentes iudaizare cogebantur, arguebat non ob aliud, nisi quia sic illa omnia simulatoria gerebantur, tamquam uerum esset, quod dicebant illi, qui sine circumcisione praeputii atque aliis obseruationibus umbrae futurorum putabant credentes saluos esse non posse.

Ergo et Timotheum propterea circumcidit, ne Iudaeis et maxime cognationi eius maternae sic uiderentur, qui ex gentibus in Christum crediderant, detestari circumcisionem, sicut idolatria detestanda est, cum illam deus fieri praeceperit, hanc satanas persuaserit; et Titum propterea non circumcidit, ne occasionem daret eis, qui sine illa circumcisione dicebant credentes saluos esse non posse, et ad deceptionem gentium hoc etiam Paulum sentire iactarent.

quod ipse satis significat, ubi ait: sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, conpulsus est circumcidi, propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintroierant perscrutari libertatem nostram, ut nos in seruitutem redigerent, quibus nec ad horam cessimus subiectione, ut ueritas euangelii permaneat ad uos. hic apparet, quid eos captare intellexerit, ut non faceret, quod in Timotheo fecerat, quod ea libertate facere ; [*](4 cf. Gal. 2, 2 5 cf. Act. 10, 9-16 6 cf. Gal. 2,12 13 cf. Col. 2,17 22 *Gal. 2, 3-5 . ) [*](2 conc. om. % 6 timueras ℬ 9 re om. $ 10 que 3 11 simulatorie ℬn agebantur $ 12 illi dic. g 13 quae umbrae erant uel quae erant umbrae c 1.5 circ. propt. g 19 mandaret $ 20 sine] se 3 ulla g 22 neque Titus] nec intus ℬ 27 oram 3, yta.c. 28 subiectioni i 29 permaneret g apud g hinc g capitare 3 30 faceret] add. in tito m2i) in om. ℬ fec.] facerat Õ fecerat et $ )

405
poterat, qua ostenderet illa sacramenta nec tamquam necessaria debere appeti nec tamquam sacrilega debere damnari.

Sed cauendum est uidelicet in hac disputatione, ne sicut philosophi quaedam facta hominum media dicamus inter recte factum et peccatum, quae neque in recte factis neque in peccatis numerentur, et urgueamur eo, quod obseruare legis caerimonias non potest esse indifferens, sed aut bonum aut malum, ut, si bonum dixerimus, eas nos quoque obseruare cogamur, si autem malum, non uere, sed simulate ab apostolis obseruatas esse credamus.