Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Iam pridem tuae caritati prolixam epistulam misi respondens illi tuae, quam per sanctum filium tuum Asterium, nunc iam non solum fratrem, uerum etiam collegam meum, misisse te recolis. quae utrum in manus tuas peruenire meruerit, adhuc nescio, nisi quod per fratrem sincerissimum Firmum scribis, si ille, qui te primum gladio petiit, stilo repulsus est, ut sit humanitatis meae atque iustitiae accusantem reprehendere, non respondentem.

hoc solo tenuissimo indicio utcumque conicio legisse te illam epistulam meam. in ea quippe deploraui tantam inter uos extitisse discordiam, de quorum tanta amicitia, quaqua uersum eam fama diffuderat, caritas fraterna gaudebat. quod non feci reprehendendo germanitatem tuam, cuius in ea re aliquam culpam me cognouisse non ausim dicere, sed dolendo humanam miseriam, cuius in amicitiis mutua caritate retinendis, quantalibet illa sit, incerta permansio est.

uerum illud [*]( 1 cf. epist. CXII 22 14 cf. ep. CXV fin. 17 cf. ep. CX 6-8 ) [*](β= Escorialensis ac I. 14 s. VIII-IX. ) [*](§ = Parisinus 12163 s. IX. ) [*](t) = Parisinus nouv. acq. lat. 1444 s. Xl. ) [*](i = Musei Britannici Regius 5 D VI s. XI-XII. ) [*](Haec epistula est inter Augustini epistulas LXXXII (p. 351 Goldbacher); de titulo cf. adnot. ad epist. LXVII) [*]( 1 pape$si — 5 lud. om. $ iona A 2 ridiculum A questionum Aa.c. si Bm2 3 primo A primum Bm2 petit A 4 in] et in A 8 xpo Õ 10 car. tuae g responde β 11 nuntiam §, t) (nuntium m2) 14 per om. Õ te $ me cet. 15 petit g 17 te s. l. $ 19 quaquam *J3 g ea õi diffuderet Õ 20 repr.] add. iu aliquo g 21 re aliquam] reliquam β culpa β ausus sim i ausussum g se § 22 cuius] cum ã )

398
malueram tuis nosse rescriptis, utrum mihi ueniam, quam poposceram, dederis. quod apertius mihi intimari cupio, quamuis hilarior quidam uultus litterarum tuarum etiam hoc me impetrasse significare uideatur, si tamen post lectam illam missae sunt, quod in eis minime apparet.

Petis uel potius fiducia caritatis iubes, ut in scripturarum campo sine nostro inuicem dolore ludamus. equidem, quantum ad ad me adtinet, serio nos ista quam ludo agere mallem. quodsi hoc uerbum tibi propter facilitatem ponere placuit, ego, fateor, maius aliquid expeto a benignitate uirium tuarum prudentiaque tam docta et otiosa, annosa, studiosa, ingeniosa diligentia haec tibi non tantum donante, uerum etiam dictante spiritu sancto, ut in magnis et laboriosis quaestionibus non tamquam ludentem in campo scripturarum, sed in montibus anhelantem adiuues.