Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

(Quod) tardius beatitudini tuae Latino sermone translatum\' librum tuum remitterem, multa in medio inpedimenta fecerunt: Isaurorum repentina eruptio, Phoenicis Galilaeaeque uastitas, terror Palaestinae, praecipue urbis Hierosolymae, et nequaquam librorum, sed murorum extructio, ad hoc asperitas hiemis, fames intolerabilis nobis praesertim, quibus multorum fratrum cura inposita est.

inter quas difficultates lucratiuis et, ut ita dicam, furtiuis per noctem operis crescebat interpretatio et iam in scidulis tenebatur, cum diebus sanctae quadragesimae scripta ad purum - conlatione tantum indigerem – grauissimo languore correptus et mortis limen ingrediens 20 [*]( 2 Esai. 21, 9 3 Ioh. 7, 24 *17 cf. Ciceronem apud Quintilianum, i. o. X 7, 27 ) [*](T*= Parisinus lat. 2172 s. X. ) [*](V = Parisinus lat. 2173 s. XIII. ) [*]( ad theophilum episcopam TV; Hieronymi nomen exhibet titulus in utroque codice ) [*](lmerore TV 2 babilon V 5 ne quoquam] fortasse nequaquam ut p. 393,21 9 beatissimo papae Theophilo Hieronymus S papae om. V 10 hieronimus T iheronimus V 11 quod add. Vall. > om. TV tradius V 12 hisaurorum V 13 phenicis V galileaeque T galileeque V 14 pale (ex pali T) stinae(-ne V) TV praecipuae T uerbis (e eras.) V, om. g hierusolymae Ta.c. iherosolime V 15 exstr. V intollerabilis (pr. 1 era;;.) T 17 lucratiui V ut s. I. T furtiuis (s eras.) V 18 scidulis Ta.c.mfi scedulis Tp.c.m2V schedulisg cumque V 19 sanctae om V quadragensimae (n eras.)T coll. Tp.c.m2V 20indigererV indigerent coni. Vall. langore T , )

395
domini misericordia et tuis orationibus reseruatus sum ad hoc forsitan, ut inplerem praeceptum tuum et uolumen disertissimum, quod scripturarum floribus texuisti, eadem, qua a te scriptum est, gratia uerterem, licet inbecillitas corporis et animi maeror ingenii quoque acumen obtuderit et uerba prono cursu labentia uelut quibusdam obicibus retardarit.