Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

o beate apostole Paule, qui in Petro reprehenderas simulationem, quare se subtraxisset a gentibus propter metum Iudaeorum, qui a Iacobo uenerant, cur Timotheum, filium hominis gentilis utique et ipsum gentilem — neque enim Iudaeus erat, qui non fuerat circumcisus —, contra sententiam tuam circumcidere cogeris? respondebis mihi: \'propter Iudaeos, qui erant in illis locis\'. qui igitur tibi ignoscis in circumcisione discipuli uenientis ex gentibus, ignosce et Petro, praecessori tuo, quod aliqua fecerit metu fidelium Iudaeorum.