Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

commota igitur seditione non minima aduersus Paulum et Barnaban statuerunt ascendere et ipsi, qui accusabantur, et hi, qui accusabant, ad apostolos et presbyteros Hierosolymam super hac quaestione, cumque Hierosolymam perrexissent et surrexissent quidam de heresi Pharisaeorum, qui crediderant in Christo, dicentes: oportet circumcidi eos et praecipere illis, ut seruent legem Moysi, et magna super hoc uerbo oriretur quaestio, Petrus solita libertate:

uiri, inquit, fratres, uos scitis, quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit deus per os meum audire gentes uerbum euangelii et credere et, qui nouit corda, deus testimonium perhibuit dans illis spiritum sanctum sicut et nobis et nihil dis-. creuit inter nos et illos fide purificans corda eorum.