Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

denique cecidit spiritus sanctus super eos et obstipuerunt ex circumcisione fideles, qui uenerant cum Petro, quod et in nationes gratia spiritus sancti esset effusa. tunc respondit Petrus: numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. audierunt autem apostoli et fratres, qui erant in Iudaea, quia et gentes recepissent uerbum dei. cum autem ascendisset Petrus Hierosolymam, disceptabant aduersus illum, qui erant ex circumcisione, dicentes: quare introisti ad uiros praeputium habentes et manducasti cum illis?

quibus omni ratione exposita nouissime orationem suam hoc sermone conclusit: si ergo eandem gratiam dedit illis deus sicut et nobis, qui credidimus in dominum Iesum Christum, ego quis eram, qui possem prohibere deum? his auditis tacuerunt et glorificauerunt deum dicentes: ergo et gentibus deus paenitentiam ad uitam dedit.