Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quid dicam de Iohanne, qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rexit ecclesiam et proprie super hoc capitulo latissimum exarauit librum, in quo Origenis et ueterum sententiam est secutus? si igitur me reprehendis errantem, patere me, quaeso, errare cum talibus et, cum me erroris mei multos socios habere perspexeris, tu ueritatis tuae saltem unum adstipulatorem proferre debebis. haec de explanatione unius capituli epistulae ad Galatas.

Sed ne uidear aduersus rationem tuam niti testium numero et occasione uirorum inlustrium subterfugere ueritatem nec manum audere conserere, breuiter de scripturis exempla proponam. in Actibus apostolorum uox facta est ad Petrum dicens: surge, Petre, occide et manduca, id est. omnia animalia quadrupedum et serpentium terrae et uolatilium caeli. quo dicto ostenditur nullum hominem secundum naturam esse pollutum, sed aequaliter omnes ad Christi euangelium prouocari.