Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Dices: \'quid, si Hebraei aut respondere noluerint aut mentiri uoluerint ?\' tota frequentia Iudaeorum in mea interpretatione reticebit ? nullus inueniri poterit, qui Hebraeae linguae habeat notitiam, aut omnes imitabuntur illos Iudaeos, quos dicis in Africae repertos oppidulo in meam calumniam conspirasse?

huiusce modi enim in epistula tua texis fabulam: quidam frater noster episcopus cum lectitari instituisset in ecclesia, cui praeest, interpretationem tuam, mouit quiddam longe aliter a te positum apud Ionam prophetam, quam erat omnium sensibus memoriaeque inueteratum et tot aetatum successionibus decantatum. factus est tantus tumultus: in plebe maxime Graecis arguentibus et inflammantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur episcopus — Oea quippe ciuitas erat — Iudaeorum testimonium flagitare.

utrum autem illi inperitia an malitia hoc esse in Hebraeis codicibus [*]( 3 cf. epist. CIV 6 14—392, 6 = epist. CIV 5 ) [*]( 1 et om. F diuin. om. F 2 propos. F,Mp.c.m2 expos. D,Ma.c.m2 ad] et $ 3 mittendum LM,Ba.c.m3 et] utL me ex ne L, om. F 4 emendationemFDM causas $LDMB quia-iud. om. D 5 plurime (q F) Ba.c.m2 possint Ba.c.m2 possunt F,Bp.c.m2 CtndicareB eadem F 7 confiximus $LD,Ma.c. 9 dicis F, Ba.c. sed forte dices g quod B si (seq. ras. 1-2 litt.) M t (= tibi) in ras. mlB 11 nullusque g nullus (si) Goldbacher inuenire Fj potuit$ notionem (ea:notitionem) 13 consp. cal. g 14 enim om- F 15 cum ex quam L lectitare β ecclesiam (m exp.) F; add. sua g 16 mouit ex nobit L nouit $D 17 quidam FLD,Ma.c. abs te ep. CIV ante F 18 quem § cum β omnibus F 20 factusque M factumque D est om. D tum. om. F 21 inclamantibus g 22 calumnia F 23 Oea Reinhart eo D eorum ex erat m2F ea cet. Iud.] s. l. add. ab ipsis m1B I* )

392
responderunt, quod et Graeci et Latini habebant atque dicebant? quid plura? coactus est homo uelut mendositatem corrigere uolens post magnum periculum non remanere sine plebe. unde etiam nobis uidetur aliquando te quoque in nonnullis falli potuisse.