Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
quod autem genus interpretationis in scripturis sanctis sequendum sit, liber, quem scripsi de optimo [*]( 2 quomodo tuFj tu om. ^ aus. es post eos g post eos] posteriorF estFa.c. esse § 4 potuerunt β 6 origenis F,LMp.c.Ba.c. eraeocleotes F eraclites B 7 scitop. LMB citop. tyD apollinarius LDB,Ma.r. laudic. ?$DM,La.c. 8 in om. D 9 corp. psalm. $ 10 autem] aut F enim B ilarius B pictauiensis (ex-ses L) FB,La.r. add. eps B bercellensus $ llepi- f scopi ^3, om. B et om. F 12 quibus SJ5 13 quare] quia LD,Ma.c.m2; add. I tu $LM tua D in om. $ 15 credo — pot. om. § 16 non potuisse F 18 quo-, cumque $ quo ueniam § de eos õ deo $ lic. scr. g 19 quin] qui Õ tribus D I 20indulgeriMa.e.D et om. LDMB tam]tantum§ 21omnibusB 22 a om.F% ! correpta β 23 Hebraica ς 24 conpelletF bibant $LD, Ma.c.Ba.c.m2 25con- tem(p B)nant %LD,Ma.c.Ba.c.m2 26 ex] et F 27 fiant] sunt F )
Dices: \'quid, si Hebraei aut respondere noluerint aut mentiri uoluerint ?\' tota frequentia Iudaeorum in mea interpretatione reticebit ? nullus inueniri poterit, qui Hebraeae linguae habeat notitiam, aut omnes imitabuntur illos Iudaeos, quos dicis in Africae repertos oppidulo in meam calumniam conspirasse?
huiusce modi enim in epistula tua texis fabulam: quidam frater noster episcopus cum lectitari instituisset in ecclesia, cui praeest, interpretationem tuam, mouit quiddam longe aliter a te positum apud Ionam prophetam, quam erat omnium sensibus memoriaeque inueteratum et tot aetatum successionibus decantatum. factus est tantus tumultus: in plebe maxime Graecis arguentibus et inflammantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur episcopus — Oea quippe ciuitas erat — Iudaeorum testimonium flagitare.