Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quod autem genus interpretationis in scripturis sanctis sequendum sit, liber, quem scripsi de optimo [*]( 2 quomodo tuFj tu om. ^ aus. es post eos g post eos] posteriorF estFa.c. esse § 4 potuerunt β 6 origenis F,LMp.c.Ba.c. eraeocleotes F eraclites B 7 scitop. LMB citop. tyD apollinarius LDB,Ma.r. laudic. ?$DM,La.c. 8 in om. D 9 corp. psalm. $ 10 autem] aut F enim B ilarius B pictauiensis (ex-ses L) FB,La.r. add. eps B bercellensus $ llepi- f scopi ^3, om. B et om. F 12 quibus SJ5 13 quare] quia LD,Ma.c.m2; add. I tu $LM tua D in om. $ 15 credo — pot. om. § 16 non potuisse F 18 quo-, cumque $ quo ueniam § de eos õ deo $ lic. scr. g 19 quin] qui Õ tribus D I 20indulgeriMa.e.D et om. LDMB tam]tantum§ 21omnibusB 22 a om.F% ! correpta β 23 Hebraica ς 24 conpelletF bibant $LD, Ma.c.Ba.c.m2 25con- tem(p B)nant %LD,Ma.c.Ba.c.m2 26 ex] et F 27 fiant] sunt F )

391
genere interpretandi, et omnes praefatiunculae diuinorum uoluminum, quas editioni nostrae praeposuimus, explicant ad illasque prudentem lectorem remittendum puto. et si me, ut dicis, in noui testamenti emendatione suscipis exponisque causam, cur suscipias, quia plurimi linguae Graecae habentes scientiam de meo possent opere iudicare, eandem integritatem debueras etiam in ueteri credere testamento, quod non nostra confinximus, sed, ut apud Hebraeos inuenimus, diuina transtulimus. sicubi dubitas, Hebraeos interroga.

Dices: \'quid, si Hebraei aut respondere noluerint aut mentiri uoluerint ?\' tota frequentia Iudaeorum in mea interpretatione reticebit ? nullus inueniri poterit, qui Hebraeae linguae habeat notitiam, aut omnes imitabuntur illos Iudaeos, quos dicis in Africae repertos oppidulo in meam calumniam conspirasse?