Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Porro, quod dicis non debuisse me interpretari post ueteres et nouo uteris syllogismo: \'aut obscura fuerunt, quae interpretati sunt Septuaginta, aut manifesta: si obscura, te quoque in eis falli potuisse credendum est, si manifesta, illos in eis falli non potuisse perspicuum est,\' tuo tibi sermone respondeo. omnes ueteres tractatores, qui nos in domino praecesserunt et qui scripturas sanctas [*]( 1 cf. epist. CIV 3 21 cf. epist. LVI 2 ) [*]( lmeapriorg 2 interpretati g asteriscos (alt. s eras.) B 3 alia D 4 uidebis L, Ma.c.m2 6 oboeli F oboli Ba.c.m2 obelisci LDM quid L3DB 7stellulaef BaditumF ibij,ubi cet. 9inteIlegamusF 10 sensu F - ord. int. c 11 quod modo $ libr. leg. int. F 13 correptos M correctos D obolos FD, LMa.c. homines 3, Ba.c. 14 sequeris F 15 hominibus $ 16 transtulerint $ uerus] ueterum LD3IB 17 ea om- FD rade de M (pr. de s.l.m2) B (alt. de s.l.m2) rede de D redde L reddere β ut om. $ u (del.) D 18 uet. te faut.] te fa(u s.l.)ctorem uerum F ueterum om. D te om. β fauct. Fp.c.B fact LzD,Fa.c.Ma.c m2 19 damnare c uis D aliter Bm2 inuenitur DM, Bm2 20 iste D 21 uetere g 22 uteri g solic* ismo F iuerintLD,Ma.c. 23 aut exac J/ eisjillisg 24 pr.potuisset D cred.-aH. apot. om- 5 25 praespicuum L est om. M tractores L,Ma.c. )

390
interpretati sunt, aut obscura interpretati sunt aut manifesta.

si obscura, tu quomodo post eos ausus es disserere, quod illi explanare non potuerunt? si manifesta, superfluum est te uoluisse disserere, quod illos latere non potuit, maxime in explanatione psalmorum, quos apud Graecos interpretati sunt multis uoluminibus primus Origenes, secundus Eusebius Caesariensis, tertius Theodorus Heracleotes, quartus Asterius Scythopolita, quintus Apollinaris Laodicenus, sextus Didymus Alexandrinus. feruntur et diuersorum in paucos psalmos opuscula, sed nunc de integro psalmorum corpore dicimus.