Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
te quoque ipsum orare non dubito, ut inter nos contendentes ueritas superet. non enim tuam quaeris gloriam, sed Christi, cumque tu uiceris, et ego uincam, si meum errorem intellexero, et e contrario me uincente tu superas, quia non filii parentibus, sed parentes filiis thesaurizant. et in Paralipomenon libro legimus, quod filii Israhel ad pugnandum processerint mente pacifica inter ipsos quoque gladios et effusionem sanguinis et cadauera prostratorum non suam, sed pacis uictoriam cogitantes.
respondeamus igitur ad omnia et multiplices quaestiones breui, si Christus iusserit. sermone. soluamus. praetermitto salutationes et officia, quibus meam demulces caput, taceo de blanditiis, quibus reprehensionem mei niteris consolari: ad ipsas causas ueniam.
Dicis accepisse te librum meum a quodam -fratre, qui titulum non haberet, in quo scriptores ecclesiasticos tam Graecos quam Latinos enumerauerim. cumque ab eo quaereres, ut tuis uerbis utar, cur \'liminaris pagina\' non esset inscripta uel quo censeretur, nomine, respondisse appellari -Epitaphium. et [*](1 Ps. 4, 7 3 *Ps. 56, 8-9 et *Ps. 107, 2-3 6 *Ps. SO, 11 7 Ps. 67,12 10 cf. Ioh. 7,18 12 cf. II Cor. 12,14 13 cf. I Par. 12,17—18 21 cf. epist. LXVII 2 ) [*]( 2 igitur Fõ ergo cet. 4 cantabo om. L psallam] psalmum dicam B in gloria tua β, om. B; add. exurge lumen $ 6 nobis ex omnibus F ego om. F 7 adimplebo F dauit D dauid g 8 uirtutem multam (—ta$) ?$LD,Ma.r. id ipsum F hoc ipsum g 10 glor. queris 5(3 quamque β uinceris L 12 uicentem F parentes] parentibus § 13 pr. fili$14 processertmt F pacificata B 15 effusione LõD effusiones g 16 paucis g respondemus $ 17 et] ac DM hac L at ut B si xps iuss. breui$(brebi) LDMB 18 salutationis LD,Mp.c.m2 et om. tyLDM officium ex officio L meam tyLDMB 19 tineris 3 inter is D 21 accipisse %M,FLDa.c. te om. $ 23 quaeris L%D,Ma.c. 24 paginis D esse F scripta %FLD,Ma.c. ) [*]( LV. Hieron. Epist. II, Hilberg. ) [*]( 24 )
puto intellegere prudentiam tuam, quod ex opere ipso titulum potueris intellegere. legisti enim et Graecos et Latinos, qui uitas uirorum inlustrium descripserunt, quod numquam Epitaphium huic operi scripserint, sed De inlustribus uiris — uerbi gratia: ducibus, philosophis, oratoribus, historicis, poetis, epicis, tragicis, comicis —; Epitaphium autem proprie scribitur mortuorum, quod quidem in dormitione sanctae memoriae Nepotiani presbyteri olim fecisse me noui. ergo hic liber uel De inlustribus uiris uel proprie De scriptoribus ecclesiasticis appellandus est, licet a plerisque emendatoribus inperitis De auctoribus dicatur inscriptus.
Secundo loco quaeris, cur dixerim in commentariis epistulae ad Galatas Paulum id in Petro non potuisse reprehendere, quod ipse fecerat, nec in alio arguere simulationem, cuius ipse tenebatur reus, et adseris reprehensionem apostolicam non fuisse dispensatoriam, sed ueram, et me non debere docere mendacium, sed uniuersa, quae scripta sunt, ita sonare, ut scripta sunt.