Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

te quoque ipsum orare non dubito, ut inter nos contendentes ueritas superet. non enim tuam quaeris gloriam, sed Christi, cumque tu uiceris, et ego uincam, si meum errorem intellexero, et e contrario me uincente tu superas, quia non filii parentibus, sed parentes filiis thesaurizant. et in Paralipomenon libro legimus, quod filii Israhel ad pugnandum processerint mente pacifica inter ipsos quoque gladios et effusionem sanguinis et cadauera prostratorum non suam, sed pacis uictoriam cogitantes.

respondeamus igitur ad omnia et multiplices quaestiones breui, si Christus iusserit. sermone. soluamus. praetermitto salutationes et officia, quibus meam demulces caput, taceo de blanditiis, quibus reprehensionem mei niteris consolari: ad ipsas causas ueniam.