Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ceterum nostra armatura Christus est et apostoli institutio, qui scribit ad Ephesios: adsumite arma dei, ut possitis resistere in die malo, et rursus: state praecincti lumbos uestros in ueritate et induti loricam iustitiae et calciati pedes in praeparatione euangelii pacis super omnia accipientes scatum fidei, in quo possitis uniuersa tela maligni ignita extinguere, et galeam salutis accipite et gladium spiritus, quod est uerbum dei.

his quondam telis rex Dauid armatus procedebat ad proelium et quinque lapides de torrente accipiens leuigatos nihil asperitatis et sordium inter huius saeculi turbines in sensibus suis esse monstrabat bibens de torrente in uia et idcirco exaltatus caput superbissimum Goliam suo potissimum mucrone truncauit percutiens in fronte blasphemum et in ea-parte corporis uulnerans, in qua et praesumptor sacerdotii Ozias lepra percutitur [*]( 8 *Eph. 6,13 9 *Eph. 6, 14-17 17 cf. I Reg. 17,40 19 cf. Ps- 109, 7 20 cf. I Reg. 17, 51 21 cf. I Reg. 17, 49 22 cf. II Par. 26,19 ) [*]( 1 a] e D flagitabit $ ut] et $ procintu F (ex-to) 3 (ex prouintu) 2 sint Mp.r. effutire (tire inras m2; fuisseuidetur effundere) B effutare 3 effulcire LD,Fp.c Ma.c. compelleret 3 compellerer S et om. 5 4 alt. in om. g 5 fortissimus FMa.c. fortis si nos § quosque FLD,Ma.r.Ba.c.m2 conturbent Bp.c. 5 cogantur B 6 fugire FLa.c.,D possint (int in ras.) 3, om. ?$LDB,Ma.c.m2 arripere LB 7 apost. g apost. pauli cet. 9 rursus F5 rursum cet. succincti Fô 10 et om. $ induite L%B,Ma.e.m2 induete $ inditi Fa.c. 11 luricam L lorica FDB lurica M calciate βz calcitate B calceati g pedes uestros B praeparationem DM 12 accip.] adsumentes F 14 galea$15 salutaris § accipere F,Ba.c.m2 16 domini L condam βΒ arm. proc. transp. post leuig. tyLDMB 17 et exp. m2B 18 nichil (add. que s lm2) B turbidines DM 19 et s.l. et eras. B, om. $LD,Ma.e. 20 exal- tauit FLDB exaltabit ^5 caput] add. et SftLDB goliad § gloliae (pr. 1 eras.)F Goliath g potissimo LD,Ma,c.m2 21 truncabit aL et in om. F )

369
et sanctus gloriatur in domino dicens: signatum est super nos lumen uultus tui, domine.