Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Didicimus per te, quae apostolus Paulus mala reliquerit Iudaeorum; rursum te docente discamus, quae bona eorum tenuerit. [*]( 6.9 = epist. LXVII 6, 1-2 9 *Rom. 10,3 13 cf. Ps. 109,4 etc. 18 cf. II Mach. c. 7 22 cf. Phil. 3, 8 ) [*]( 2 disces õ dices ex dicis F scies eet. sua] tuaF 3 aliena F hac !p r.ec forte F 4 quod] aDB,LMa.c. diceremus 5 sermonem F protractur 3 protractatus D 5 intellegentiam tyF dum om. F ab inp. om. g 6 ergo om. LDB,Ma.c. 7habebatD 8 est del. m2 F alt. quod om. F 9 ign. inquit Fz 12 hac $, om. L 13 grato sacr. F gratiae om. § 17 fuisse g 18 infructuosa B machabeis $ 19 fierint (sic) ex fuerit F 21 hostis F persequebantur ep. LXVll 22 huiusce B eius 3 uitia] add. nostra (exp.) F damna (ct. ep. LXVII)] damnum !p dam(p)nare cet. et ut βLDMB 23 arbitratur FL%DMB-tus $ lucri faciat B 25 hic didicimus $B male F 26 \'rursus F ) [*]( LV. Hieron. Epist. II, Hilberg. ) [*]( 25 )

386
obseruationes, inquies, legis, quas more patrio celebrabant, sicut ab ipso Paulo celebratae sunt sine ulla salutis necessitate. quid uelis dicere \'sine ulla salutis necessitate\', non satis intellego. si enim salutem non adferunt, cur obseruantur ? si autem obseruanda sunt, utique salutem adferunt, maxime quae seruata martyres faciunt; non enim obseruarentur, nisi adferrent salutem.

neque enim mdillerentia sunt inter bonum et malum, sicut philosophi disputant: \'bonum est continentia, malum luxuria, inter utrumque indifferens ambulare, digerere alui stercora, capitis naribus purgamenta proicere, sputis rheumata iacere\'. hoc nec bonum nec malum est — siue enim feceris siue non feceris, nec iustitiam habebis nec iniustitiam —, obseruare autem legis caerimonias non potest esse indifferens, sed aut bonum est aut malum est. tu dicis bonum, ego adsero malum et malum non solum his, qui ex gentibus, sed et his, qui ex Iudaico populo crediderunt.

in hoc, ni fallor, loco, dum aliud uitas, ad aliud deuolueris. dum enim metuis Porphyrium blasphemantem, in Hebionis incurris laqueos his, qui credunt ex Iudaeis, obseruandam legem esse decernens. et quia periculosum intellegis esse, quod dicis, rursum illud superfluis uerbis temperare conaris: sine ulla salutis necessitate, sicut Iudaei celebrandas putabant, aut fallaci simulatione, quod in Petro reprehenderat.