Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Didicimus, quod propter metum Iudaeorum et Petrus et Paulus aequaliter finxerint legis se praecepta seruare. qua igitur fronte, qua audacia Paulus in altero reprehendat, quod ipse commi- [*](r2) sit ? ego, immo alii ante me exposuerunt causam, quam putauerant, non officiosum mendacium defendentes, sicut tu scribis, sed docentes honestam dispensationem, ut et apostolorum prudentiam demonstrarent et blasphemantis Porphyrii inpudentiam cohercerent, qui Paulum et Petrum puerili dicit inter se pugnasse certamine, immo exarsisse Paulum inuidia uirtutum Petri et ea scripsisse iactanter, uel quae non fecerit uel, si fecit, procaciter fecerit id in alio reprehendens, quod ipse commiserit. interpretati sunt illi, ut potuerunt; tu quomodo istum locum edisseres? utique meliora dicturus, qui ueterum sententiam reprobasti.