Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Proinde illud, quod in extremo epistulae tuae posuisti, cum magni desiderii suspirio uel lego uel recolo. utinam, inquis, mereremur complexus tuos et conlatione mutua uel doceremus aliqua uel disceremus! ego autem dico: utinam saltem propinquis terrarum locis habitaremus, ut, si non possunt misceri nostra conloquia, litterae possent esse crebriores!

nunc uero tanto locorum mterualio absumus a sensibus nostris, ut de illis uerbis apostoli ad Galatas iuuenem me ad tuam sanctitatem scripsisse meminerim et ecce iam senex nondum rescripta meruerim faciliusque ad te exemplaria epistulae meae peruenerint nescio qua occasione praeueniente quam ipsa epistula me curante. homo enim, qui eam tunc acceperat, nec ad te pertulit nec ad me retulit. tantae mihi autem in litteris tuis, quae in manus nostras uenire potuerunt, apparent litterae, ut nihil studiorum meorum mallem, si possem, quam inhaerere lateri tuo.

quod ego quia non possum, aliquem nostrorum in domino filiorum erudiendum [*](2 cf. p. 236, 10 4 cf. ibidem 8 = p. 236, 11-12 14 cf. epist. LVI c. 3-4 - ) [*]( 1 amicitia tim C amititiae timenus (sic) §s 2 etsi] add. forte g ut tibi] uel ubi C forte om. g 3 fructuosa Lf- desudas $ 4 adsum g non] nam B 5 debet esse FL dum AÕ1 dummodo cet. cont.] cum cetera tamenL conteratur cum cetera tunc F 8 magno AFC,Ma.c. desiderio A,Fp.c MCa.c. desideriis Cp.c. suspiro AFLC inquis Aõ1B, om. Qet. 9 mereremus L meremur 51 amplexus (ex-xos AF) AFLDMCB amplexos õ2 collectione B mutui R 11 saltim AB 12pr. possent Mp.c. possintB possi C alt. possint AaB 13 tai tum A tanta 32 absumus (b in ras.) L adsumus Da.c m2 assensibus 32 ascensibus (c exp.) B 14 apostolo 51 15 ecce iam] etiam FL senes FL senet g2 necdum g 16 a õ2 exemplario D 17 proueniente βΑz1, Ba.c.m2 per- ueniente F 18 acciperat AMa.c. a j2 pertulerit 31 19 retulerit 31 autem mihi g enim mihi FtfDMC pr. in om. C quae in] quem 52 20 peruenire g litterae A51 res (in ras. 7 liti. m2B) cet. 21 malle B possim A umquam C latere $ litteri C ergo F 22 possunt F sum A, )

361
nobis ad te mittere cogito; si etiam de hac re tua rescripta meruero. nam neque in me tantum scientiae scripturarum diuinarum est aut esse iam poterit, quantum inesse tibi uideo, et, si quid in hac re habeo facultatis, utcumque inpendo populo dei. uacare autem studiosis diligentius, quam populi audiunt, instruendis propter ecclesiasticas occupationes omnino non possum.