Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si non sunt honorandae reliquiae martyrum, quomodo legimus: pretiosa in conspectu d omini mors sanctorum eius? si ossa eorum polluunt contingentes, quomodo Heliseus mortuus mortuum suscitauit et dedit uitam, quod iuxta Uigilantium iacebat inmundum? ergo omnia castra Israhelitici exercitus et populi dei fuere inmunda, quia Ioseph et patriarcharum corpora portabant in solitudine et ad sanctam terram inmundos cineres retulerunt?