Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Miror sanctum episcopum, in cuius parrochia esse presbyter dicitur, adquiescere furori eius et non uirga apostolica uirgaque ferrea confringere uas inutile et tradere in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat. meminerit illius dicti: uide bas furem et con currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas.

et in alio loco: in matutino interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de ciuitate domini omnes operantes iniquitatem, et iterum: nonne odientes te, domine, odio habui et super inimicos tuos tabescebam? perfecto odio oderam illos.

si non sunt honorandae reliquiae martyrum, quomodo legimus: pretiosa in conspectu d omini mors sanctorum eius? si ossa eorum polluunt contingentes, quomodo Heliseus mortuus mortuum suscitauit et dedit uitam, quod iuxta Uigilantium iacebat inmundum? ergo omnia castra Israhelitici exercitus et populi dei fuere inmunda, quia Ioseph et patriarcharum corpora portabant in solitudine et ad sanctam terram inmundos cineres retulerunt?

Ioseph quoque [*]( 3 cf. loh. 20, 12 9 cf. I Cor. 4, 21 cf. Ps. 2, 9 10 cf. I Cor. 5, 5 12 *Ps. 49,18 14 Ps. 100, 8 17 *Ps.138, 21-22 20 Ps. 115, 6 (15) 22 cf. IV Reg. 13, 21 24 cf. Ex. 13,19 ) [*](1 doleat Ip.c.m2DNe nec e 2 simplicium NeB(aH?) subuertatur e 3 sepulcro tyDNB angelis D 4 exsequias h 5 immo eruct. om. WDNe eructaret h 6 inmundissimum D, om. N crapula D iulino N; add. autem D sanct.-8 miror om. h 8 parrochia (cf. p. 114, 18)] parycia 21 parochia g 9 furoris e uirgaque] atque e 11 memineritque I illud 21N dictum t 12 si uidebus g pr. et om. B currebus hDeB 13 in om. hN 14 matutinis N 15 disperderet h 17 dom.] d B hodio abui N oderam B 19 hodio Ne mart. etft 20dom.]3iB 22 elyseus N Elisaeus g 23 reddidit h uitam corpus g 24 hisrahelitici hD 24populoe 26 inmundes D pertulerunt hN pertulerant De perferebant B, ? 21 iosep N quoque Ia.c.m2, ? 21 quoque qui cet. ) [*]( LV. Hieron. Epist. II, Hilberg. ) [*]( 23 )

354
in typo praecedens domini et saluatoris nostri sceleratus fuit, quia tanta ambitione Iacob in Chebron ossa portauit, ut inmundum patrem auo et atauo sociaret inmundis et mortuum mortuis copularet? praecidenda lingua a medicis, immo insanum curandum caput.

ut, loqui qui nescit, discat aliquando reticere. ego, ego uidi hoc aliquando portentum et testimoniis scripturarum quasi uinculis Hippocratis uolui ligare furiosum, sed abiit, excessit, euasit, erupit et inter Adriae fluctus Cottiique regis Alpes in nos declamando clamauit. quidquid enim amens loquitur, uociferatio et clamor est appellandus.