Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quid ibi lacrimarum, quantum gemitum doloris effudent, testis est cuncta Hierosolyma, testis ipse dominus, quem rogabat. unde egrediens ascendit Sion, quae in \'arcem\' uel \'speculam\' uertitur. hanc urbem quondam expugnauit et aedificauit Dauid. de expugnata scribitur: uae tibi, ciuitas Arihel — id est. \'leo dei\' et quondam fortissima -, quam expugnauit Dauid; de ea, quae aedificata est: fundamenta eius in montibus sanctis; diligit dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob, non eas portas, quas hodie cernimus in fauillam et cinerem dissolutas, sed portas, quibus infernus non praeualet, per quas credentium ad Christum ingreditur multitudo.

ostendebatur illic columna ecclesiae porticum sustinens, infecta cruore domini, ad quam uinctus dicitur flagellatus. [*]( ! 8 cf. Marc. 16, 3-5; Matth. 28, 2 12 cf. Onom. s. 39, 25; 43,12; 50, 25; 75, 2 ; 78,15; 81,17 13 cf. II Reg. 5, 6-10 14 *Esai. 29,1 15 cf. Onom. s. 3,15; 15, 29; 37,19; 44,17; 56, 27; 98,15 16 Ps. 86, 1-2 20 cf. Matth. 16,18 22 cf. Matth. 27, 26 etc. ) [*]( 1 elio D helio KIB hadriano K 2 aeliam a heliam cet. sustentata D proconsul Ip.c.m2 (c/. Martianus Capella 111294); add. ei B palestinae (-ne B) codd. 3 apara(s.l. i)toribus I 4 praet.] hospitium I 5 circuiuit Ip.r.B ut s.l.J( et alD possit KID 6 abduci om. D 7 ingressaque (que eras.) I sepnlcrum D 8 sepulcri D monumenti B 9 fide a fide et K (ex fedeli m2) fidei I fideJi DB 10 gemituum K gemutuum B; add. quid codd. praeter a effunderit a 11 est s.l.K alt. testis est K 12 uel in KIB speclm B speluncam a 13 expugnabat I et] uel B reaedificauit g 14 de] unde I (add. s.l.m2 de) DB ue DB ariehel K sarihel a 16 et de g est] add. dictum est g 17 sanctis ern. B 19 fauilla et cinere a 20 non praeu. inf. g. praeu.] add. et codd. praeter a ingrediatur D 21 illi IDB 22 quem °a.c.D. ducitur I flagellandus ID )

316
monstrabatur locus, ubi super centum uiginti animas spiritus sanctus descendisset, ut Iohelis uaticinium conpleretur.

Deinde pro facultatula sua pauperibus atque conseruis pecunia distributa perrexit Bethlem et in dextra parte itineris stetit ad sepulchrum Rachel, in quo Beniamin non, ut mater uocauerat moriens, Benoni, hoc est \'filium doloris mei\', sed, ut pater prophetauit in spiritu, \'filium dexterae\' procreauit.

atque inde specum saluatoris ingrediens, postquam uidit sacrum uirginis diuersorium et stabulum, in quo agnouit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui, ut inpleretur illud, quod in eodem propheta scriptum est: beatus, qui seminat super aquas, ubi bos et asinus calcant, me audiente iurabat cernere se fidei oculis infantem pannis inuolutum uagientem in praesepe, deum magos adorantes, stellam fulgentem desuper, matrem uirginem, nutricium sedulum, pastores nocte uenien-tes, ut uiderent uerbum, quod factum erat, et iam tunc euangelistae Iohannis principium dedicarent: in principio erat uerbum et uerbum caro factum est, paruulos interfectos, Herodem saeuientem, Ioseph et Mariam fugientes in Aegyptum.

mixtisque gaudio lacrimis loquebatur: \'salue, Bethlem, domus panis, in qua natus est ille panis, qui de caelo descendit. salue, Ephrata, I regio uberrima atque ϰαϱποϕόϱος, cuius fertilitas deus est. de te I [*]( 1 cf. Act. 1,15 et 2, 4 2 cf. Act. 2, 16-21; Ioel 2, 28-32 5 cf. Gen. 35,18 7 cf. Luc. 2, 7-20 9 *Esai. 1, 3 11 *Esai. 32, 20 13 cf. Luc. 2, 7 14 cf. Matth. 2, 1-12 15 cf. Matth. 1,18—25 cf. Luc. 2, 8-20 17 Ioh. 1,1 18 Ioh. 1, 14 cf. Matth. 2,18 19 cf. Matth. 2,14 20 cf. Onom. s. 173, 57; 182, 93; 188, 78; 201, 55 21 cf. Ioh. 6,33 22 cf. Onom. s. 5, 24; 32, 10; 48, 17 ) [*]( 1 uig.] add. credentium codd. praeter a sanct. spiro K spiritus in mg. m2I discendisset KZ descendit Dp.c.m2B 2 loelis g 3 dein K 4 perr. in I bethleem Dp.c.m2B betleem (pr. e eras.) K bethlehem Ip.c.m2 dex- tera B 6 filius IDB 7 inde] add. Bethleem ingressaet in g speculum a 8 ingr. a introiens (int in ras. m2D) cet. diuorsorium a 10 ill. impl. g illut a, om. B 13 oc. fid. g 14 praesepi IIID (ubique p.c.m2!) dni a dum D ador. mag. I 16 fuerat ex erat m2I et iam] etiam B 19 maria a aegypto a egiptu ex egipto I 20 bethleem Dp.c.m2B betleem K bethlehem Ip.c.m2 21 discendit K efrata K effrata B eufrata I eufratha D 22 xaQ ποϕόόος scripsi KAPTIOCOPACa kapΙΙΟΦper K ΓΑΡΙΙΟΦΟΡ A Σ D carpi- foros B ϰαϱποϕϱε uel ϰαϱποϕόϱα ς )

317
quondam Micheas uaticinatus est: et tu, Bethleem domus Ephrata, nonne minima es in milibus Iuda ? ex te mihi egredietur, qui sit princeps in Israhel, et egressus eius ab initio, a diebus aeternis. propterea dabis eos usque ad tempus parientis. pariet et reliquiae fratrum eius conuertentur ad filios Israhel.