Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nec diu potuit excelsi apud saeculum generis et nobilissimae familiae uisitationes et frequentiam sustinere. maerebat honore suo et ora laudantium declinare ac fugere festinabat. cumque orientis et occidentis episcopos ob quasdam ecclesiarum dissensiones Romam imperiales litterae contraxissent, uidit admirabiles uiros Christique pontifices: Paulinum, Antiochenae urbis episcopum, Epiphanium, [*](2 cf. Hieron. epist. LXVI ) [*](1 proposui B pamachium B reliquid KB, Za.r. ad quem] adque Za.r. atque Zp.r.D 2 obitum aD, Za.r. hobitum B paruulum g edimus a eusthoch. K eusthoc. a eustochiam Za,c. 3 pre(ae K)tiosum KID 4 ruphinam D Ruff. g 5 thoxotium a desaeuit Ka.c. desiit g 6 coniugalis ZDa.r. sed] et D 7 edidisse I,Bp.c. 8 plansit a ipsum B 9 moriretur - Ip.c.m2 eius mortem s uid. eius ID 10 ego KD ampla aK,Ip.c. - 11 quodam a plene Ba.c. 12 bonitate a 14 uestibus om. D (s.l.m2 pannis) I uestimentis I quis ex quid D clyni coium. I clyni quorum D clericorum KB I sust. estIDB 16 spoliabat K 18 Chr.mis. dim.] relicturamxpimisericordiaB I 20 merebatur ID honorem suum D 21 ora] fora B orientis et] et (s.l.) I orientis (ex-tes) K 22 ob] ut a dissent. a dessens. K 23 uidet a que ™ del. D 24 anthioc. a antioc. I anthiocenum D urbis] eclesiae K,Is.l.m2r om.D episc. et KB,Ip.r..m2 epyph. a ephif. Ii )

311
Salaminae Cypri, quae nunc Constantia dicitur, quorum Epiphanium etiam hospitem habuit, Paulinum in aliena manentem doma quasi proprium humanitate possedit.

quorum accensa uirtutibus per momenta patriam deserere cogitabat. non domus, non liberorum, non familiae, non possessionum, non alicuius rei, quae ad saeculum pertinet, memor sola — si dici potest- et incomitata ad heremum Antoniorum atque Paulorum pergere gestiebat. tandemque exacta hieme, aperto mari redeuntibus ad ecclesias suas episcopis ipsa uoto cum eis et desiderio nauigabat. quid ultra differo ?