Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

postquam uir mortuus est, ita eum planxit, ut prope ipsa moreretur, ita se conuertit ad domini seruitutem, ut mortem eius uideretur optasse. quid ergo referam amplae et nobilis domus et quondam opulentissimae omnes paene diuitias in pauperes erogatas? quid in cunctos clementissimum animum et bonitatem etiam in eos, quos numquam uiderat, euagantem?

quis inopum monens non illiusm uestibus obuolutus est, quis clinicorum non eius facultatibus susten-I tatus? quos curiosissime tota urbe perquirens damnum putabat, si quisquam debilis et esuriens cibo sustentaretur alterius. expoliabat filios et inter obiurgantes propinquos maiorem se eis hereditatem Christi misericordiam dimittere loquebatur.

Nec diu potuit excelsi apud saeculum generis et nobilissimae familiae uisitationes et frequentiam sustinere. maerebat honore suo et ora laudantium declinare ac fugere festinabat. cumque orientis et occidentis episcopos ob quasdam ecclesiarum dissensiones Romam imperiales litterae contraxissent, uidit admirabiles uiros Christique pontifices: Paulinum, Antiochenae urbis episcopum, Epiphanium, [*](2 cf. Hieron. epist. LXVI ) [*](1 proposui B pamachium B reliquid KB, Za.r. ad quem] adque Za.r. atque Zp.r.D 2 obitum aD, Za.r. hobitum B paruulum g edimus a eusthoch. K eusthoc. a eustochiam Za,c. 3 pre(ae K)tiosum KID 4 ruphinam D Ruff. g 5 thoxotium a desaeuit Ka.c. desiit g 6 coniugalis ZDa.r. sed] et D 7 edidisse I,Bp.c. 8 plansit a ipsum B 9 moriretur - Ip.c.m2 eius mortem s uid. eius ID 10 ego KD ampla aK,Ip.c. - 11 quodam a plene Ba.c. 12 bonitate a 14 uestibus om. D (s.l.m2 pannis) I uestimentis I quis ex quid D clyni coium. I clyni quorum D clericorum KB I sust. estIDB 16 spoliabat K 18 Chr.mis. dim.] relicturamxpimisericordiaB I 20 merebatur ID honorem suum D 21 ora] fora B orientis et] et (s.l.) I orientis (ex-tes) K 22 ob] ut a dissent. a dessens. K 23 uidet a que ™ del. D 24 anthioc. a antioc. I anthiocenum D urbis] eclesiae K,Is.l.m2r om.D episc. et KB,Ip.r..m2 epyph. a ephif. Ii )

311
Salaminae Cypri, quae nunc Constantia dicitur, quorum Epiphanium etiam hospitem habuit, Paulinum in aliena manentem doma quasi proprium humanitate possedit.