Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Carpamus igitur narrandi ordinem. alii altius repetant et ab incunabulis eius ipsisque, ut ita dicam, crepundiis matrem Blesillam et Rogatum proferant patrem - quorum altera Scipionum Gracchorumque progenies est, alter per omnes Graecias usque hodie et stemmatibus et diuitiis ac nobilitate Agamemnonis fertur sangui- I nem trahere, qui decennali Troiam obsidione.deleuit-, nos nihil lau- I dabimus, nisi quod proprium est et de purissimo sanctae mentis fonte profertur.

quamquam dominus atque saluator in euangelio doceat I apostolos sciscitantes, quid sibi redditurus sit, qui omnia sua pro I nomine eius dimiserint, centuplum in praesentiarum recepturos m et in futuro uitam aeternam — ex quo intellegimus non laudis esse possidere diuitias, sed pro Christo eas contemnere, non tumere ad honores, sed pro domini fide eos parui pendere -, uere, quod pollicitus est seruis suis et ancillis saluator, reddidit in praesenti.

nam quae unius urbis contempsit gloriam, totius orbis opinione celebratur; quam Romae habitantem nullus extra Romam nouerat, latentem in Bethlem et barbara et Romana terra miratur. cuius enim gentis [*]( 16 cf. Matth. 19, 27-29 etc. ) [*]( 1 esse eius I canet Jp.c.m2 2 miratur Xa.c., om. D cori D 3 turbae deplangunt g deplangat Ba.c. uult] uis g eius breu. B eius s.l.K 4 alt. pauper IIB 5 pr.et in mg.m2K quam] que B alt.in ex et m2K 6eusthoc. aK heustoch. B 7 xpi a in xpo I consolationem K-ne cet. concluditur B 8 relinquent a derfliquerit I D 9 narrando K reputant K 10 a cunabulis g bresillam B Blaes. g 11 patre a gracch. a gracc. K,Ip.c. grac. Bp.c. grec. Σ Ba.c. grecorum D 12 est om. B omnes fere ID raecias a et om. g M 13 stematibus IB schemmatibus a agamennonis (pr.n s.l.I) IDB 14 dele- I bit K laudamusa 15 de om. K 16 adqueK etI salu. noster B 17 qui s.l.K 18 demiserit K dimiserit αΣD dimiserunt B recepturum Dp.c.m2 w 21 dei ID eas Ip.c.m2B 22 est et semis D reddit ID 23 contemsit a 24 pr. roma D 25 in om. a bethleem Dp.c.m2B miratur ex imitatur B )

309
I homines ad sancta loca non ueniunt? quis autem in sanctis locis praeter Paulam, quod plus inter homines miraretur, inuenit ?