Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Carpamus igitur narrandi ordinem. alii altius repetant et ab incunabulis eius ipsisque, ut ita dicam, crepundiis matrem Blesillam et Rogatum proferant patrem - quorum altera Scipionum Gracchorumque progenies est, alter per omnes Graecias usque hodie et stemmatibus et diuitiis ac nobilitate Agamemnonis fertur sangui- I nem trahere, qui decennali Troiam obsidione.deleuit-, nos nihil lau- I dabimus, nisi quod proprium est et de purissimo sanctae mentis fonte profertur.

quamquam dominus atque saluator in euangelio doceat I apostolos sciscitantes, quid sibi redditurus sit, qui omnia sua pro I nomine eius dimiserint, centuplum in praesentiarum recepturos m et in futuro uitam aeternam — ex quo intellegimus non laudis esse possidere diuitias, sed pro Christo eas contemnere, non tumere ad honores, sed pro domini fide eos parui pendere -, uere, quod pollicitus est seruis suis et ancillis saluator, reddidit in praesenti.