Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ex quo die ita coepit hominem detestari et omnes, qui eiusdem dogmatis erant, ut eos uoce publica hostes domini proclamaret. et haec dixi, non ut breuiter heresim confutarem, cui multis uoluminibus respondendum est. sed at fidem tantae feminae ostenderem, quae maluit inimicitias hominum subire perpetuas quam dei offensam amicitiis noxiis prouocare.

Dicam ergo, ut coeperam: nihil ingenio eius docilius fuit. tarda erat ad loquendum, uelox ad audiendum, memor illius praecepti: audi, Israhel, et tace. scripturas tenebat memoriter et, cum amaret historiam et illud ueritatis diceret fundamentum, magis sequebatur intellegentiam spiritalem et hoc culmine aedificationem animae protegebat.

denique conpulit me, ut et uetus et nouum instrumentum cum filia me disserente perlegeret. quod propter uerecundiam negans propter adsiduitatem et crebras postulationes eius praestiti, ut docerem, quod didiceram non a memetipso, id est a praesumptionis pessimo praeceptore, sed ab inlustribus ecclesiae uiris. sicubi haesitabam et nescire me ingenue confitebar, nequaquam mihi uolebat adquiescere, sed iugi interrogatione cogebat. ut e multis ualidisque sententiis, quae mihi uideretur probabilior, indicarem.