Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

porro, si corporum non fuerit resurrectio, nequaquam erit resurrectio mortuorum. sed et illud, quod de nuptiis obicis, si eadem membra fuerint, sequi nuptias, a saluatore dissoluitur: erratis nescientes scripturas neque uirtutem dei; in resurrectione enim mortuorum non nubent neque nubentur, sed erunt similes angelorum. ubi dicitur: non nubent neque nubentur, sexuum diuersitas demonstratur. nemo enim de lapide et ligno dicit: \'non nubent neque nubentur\', quae naturam nubendi non habent, sed de his, qui possunt nubere et Christi gratia ac uirtute non nubant.

quodsi opposueris: \'quomodo ergo erimus similes angelorum, cum inter angelos non sit masculus et femina?\' breuiter ausculta: non substantiam nobis angelorum, sed conuersationem et beatitudinem repromittit, quomodo et Iohannes Baptista, antequam decollaretur, angelus appel-, latus est et omnes sancti ac uirgines dei etiam in isto saeculo uitam in se exprimunt angelorum. quando enim dicitur: eritis similes angelorum, similitudo promittitur, non natura mutatur.

Simulque responde, quomodo illud interpreteris, quod Thomas domini resurgentis palpauerit manus et uiderit latus lancea uulneratum et Petrus in litore stantem conspexerit [*](9 *Matth. 22, 29—30 20 cf. Luc. 7, 27 22 cf. Matth. 22, 30 25 cf. Ioh. 20, 24-29 26 cf. Luc. 24, 36-43 ) [*]( 1 et ad instar IB capud la.c.DB 3 resurget IB mul. a mul. mul. K mul. ut mul. IDB nec KB masc. a masc. masc. K masc. ut masc. IDB 4 quia] qui B alt. membra] et (in mg. m2I) membra KI membra autem g 6 corp.] mortuorum D constant g 9 sequi (i exp. et s.l. ta m2) Ii diss. dicente S 11 non] neque B 15 natura a qui quae a que B possint? 16 grato Chr. g nubunt KB quo si D sed si B 18 asculta a absculta Ka.c. substantia B 19 conuersatione K conuersatio B conuersionem aD beatitudo B; add. dominus g repromitti Ii repromittitur B 22 enim] ergo Σ 24 interpretaris B 25 latus lancea latus B lancea latus g; add. eius B 26 perforatum g littore Ia.r.B uiderit g )

342
dominum et fanum mellis ac partem assi piscis comedentem ? qui stabat profecto habebat pedes; qui monstrauit latus uulneratum, utique et uentrem et pectus habuit, sine quibus non sunt latera uentri et pectori cohaerentia; qui locutus est, lingua et palato a dentibus loquebatur – sicut enim plectrum cordis, ita lingua inliditur dentibus et uocalem reddit sonum —; cuius palpatae sunt manus, consequenter et brachia habuit.

cum igitur omnia membra habuisse dicatur, necesse est, ut totum corpus habuerit, quod conficitur ex membris, non utique femineum, sed uirile, id est eiusdem sexus, in quo mortuum est. quodsi obtenderis: \'ergo et nos post resurrectionem comedemus? et quomodo clausis ingressus est ianuis contra naturam pinguium et solidorum corporum?1\', audies: noli propter cibum resurrectionis fidem in calumniam trahere. nam et archisynagogi filiae suscitatae iussit cibum dari et Lazarus, quadriduanus mortuus, cum ipso scribitur inisse conuiuium, ne resurrectio eorum phantasma putaretur.

sin autem clausis ingressus est ianuis et idcirco spiritale et aetherium corporis niteris adprobare, ergo et, antequam pateretur, quia contra naturam grauiorum corporum super mare ambulauit, spiritale corpus habuit et apostolus Petrus, quia et ipse super aquas pendulo incessit gradu, spiritale corpus habuisse credendus est, cum potentia magis et uirtus ostenditur dei, quando fit aliquid contra naturam. et, ut scias in signorum magnitudine non naturae mutationem, sed dei omnipotentiam demonstrari, qui ambulabat fide, coepit infidelitate mergeri, nisi eum manus domini subleuasset dicentis: quare dubitasti, 2 modicae fidei?