Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ceterum illa inpleuit cursum suum fidemque seruauit et nunc fruitur corona iustitiae. sequitur agnum, quocumque uadit, saturatur, quae esuriuit, et laeta cantat: sicut audiuimus, ita et uidimus in ciuitate domini uirtutum, in ciuitate dei nostri.

o beata rerum conmutatio! fleuit, ut semper rideret, despexit lacus contritos, ut fontem dominum repperiret, [uestita cilicio est, ut nunc albis uestibus uteretur et diceret: scidisti saccum meum et induisti me laetitia. cinerem quasi panem manducauit et potionem [*](7 *Rom. 7, 24 15 cf. II Tim. 4,7-8 16 cf. Apoc.14, 4 17 cf. Luc. 6,21 *Ps. 47, 9 19 cf. Luc. 6, 21 22 *Ps. 29,12 23 cf. *Ps. 101,10 ) [*]( 2 linire ID superabat a -batur cet. 3 affectus ex effectus I affectu cet. consternebat B animumque B cumque a 4 quod] quam g langor B 5 pr. et] ut B ut et KID 6 discrimina ID afferret B adferet K offerret ID in quo codd. praeter a 7 homo om. B 9 cui] add. et K, Is.l.m2 seruit aD 10 in s.l.Z, om. D in utraque partem (m exp.) K in utramque partem B utramque in partem g de] cum K 11 paneger. B panegerycum ex panegiricum I 12 pr. uitia] uita K uitae D loquar I 13 meum om. K 16 sequiturque g uadit] abierit K 17 quae a que D quia cet. esuriit B cantat a decantat (-tet D) cet. 20 dispexit K,Ia.c. lacum contritum ex lacus contritus m2D ut s..l.Z dni a 21 reperiret B repperit Za.c. uestita—341,15 repperiret] hoc docti cuiusdam lectoris additamento a me secluso caret a est cilitio B uestimentis g 22 pr. et]ut la.c.D concidisti B ind.] circumdedisti B 23 sicut ID manducabat s )

339
suam cum fletu miscebat dicens: fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte, ut in aeternum angelorum pane uesceretur et caneret: gustate e.t uidete, quoniam suauis est dominus, et: eructuauit cor meum uerbum bonum: dico ego opera mea regi, et Esaiae, immo domini per Esaiam, in se cerneret uerba conpleri: ecce, qui seruiunt mihi, manducabunt, uos autem esurietis. ecce, qui seruiunt mihi, bibent, uos autem sitietis. ecce, qui seruiunt mihi, laetabuntur, uos autem confundemini. ecce, qui seruiunt mihi, exultabunt in gaudio, uos autem clamabitis ob dolorem cordis et propter contritionem spiritus ululabitis. dixeram lacus eam semper fugisse contritos, ut fontem dominum repperiret,] ut posset laeta cantare: sicut ceruus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, deus. sitiuit anima mea ad deum fortem, uiuum: quando ueniam et parebo ante faciem dei?