Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nunc uirtus latius describatur, quae ipsius propria est et in qua exponenda deo iudice ac teste profiteor me nihil addere, nihil in maius extollere more laudantium, sed, ne rerum excedat fidem, multa detrahere, et ne apud detractatores et genuino me semper dente rodentes fingere puter et cornicem Aesopi alienis coloribus adornare.

quae prima Christianorum uirtus est, tanta se humilitate deiecit, ut, qui eam uidisset et pro celebritate nominis uidere gestisset, ipsam esse non crederet, sed ancillarum ultimam. et cum frequentibus choris uirginum cingeretur, et ueste et uoce et habitu et incessu minima omnium erat. numquam post uiri mortem usque ad diem dormitionis suae cum ullo comedit uiro, quamuis eum sanctum et in pontificali sciret culmine positum; balneas nisi [*]( 9 cf. Luc. 2, 7 15 cf. Persius 1,115 16 cf. Babrius 72. Phaedrus l 3. Horat. epist. 13,18-20 ) [*]( 1 incredibilis (bi s.l.) I fragilitate Zp.c. corporis (ex -res I) Z D 2 toth B puellulis K,2p.c.m2 3 imperasset K nisi ID ne K magis B 4 locorum om. B traxisset aD,Ia.c.m2 5 plusio a maiuman Ia.c.m2D maiomam Ip.c.mS 6 sanctam B 7 bethlehem Ip.c.m2 triennio (ex -iu m2) K hospitiolo g 8 diuorsorium a diuersurium K diuersorum \'sa.c.D 9 conderet] add. mansiones 2 (s.l.,postea eras.) D qua B in qua g in quo.∑ et in qua D 10 sit om. If. 12 uirtus] uita Dp.c.m2 et om. ID 14 in om. K extollerem (m eras.) ID attollere s more] ora (a in ras.) D excedam Dp.c.m2 excitat K fides I ■ 15 retrahere D detractores 2DB alt. et-rodentes] quorum est genuinum insontes semper dente superbo rodere me aliquid B 16 puter et] putaret a,Da.c.m2 putarer Dp.c.m2 quisque putaret B cornicem] add. me I (exp.) D esopi IiB ysopi D y(sJ.)sopy I isophi a 17 quae] illa igitur que B 18 non uid. g 19 ancillularum g 20 chorum a 23 sciret om. a constitutum g balnea Dp.r. )

326
periclitans non adiit.

mollia etiam in grauissima febri lectuli strata non habuit, sed super durissimam humum stratis ciliciolis quiescebat, si tamen illa quies dicenda est, quae iugibus\'paene orationibus dies noctesque iungebat illud inplens de Psalterio: lauabo per singulas noctes lectum meum, in lacrimis stratum meum rigabo. in qua fontes crederes lacrimarum; ita leuia peccata plangebat, ut illam grauissimorum criminum crederes ream.

cumque a nobis crebrius moneretur, ut parceret oculis et eos seruaret euangelicae lectioni, aiebat: \'turpanda est facies, quam contra dei praeceptum purpurisso et cerussa et stibio saepe depinxi; adfligendum corpus, quod multis uacauit deliciis; longus risus perpeti conpensandus est fletu; mollia. linteamina et serica pretiosissima asperitate cilicii conmutanda. quae uiro et saeculo placui, nunc Christo placere desidero\'. si inter tales tantasque uirtutes castitatem in illa uoluero praedicare, superfluus uidear. in qua etiam, cum saecularis esset, omnium Romae matronarum exemplum fuit; quae ita se gessit, ut numquam de illa etiam maledicorum quicquam auderet fama confingere.