Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

non deficiet princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec ueniat, cui repositum est, et ipse erit expectatio gentium. bene Dauid iurabat, bene uota faciebat dicens: si introiero in tabernaculum domus meae, si ascendero in lectum stratus mei, si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem et requiem temporibus meis, donec inueniam locum domino, tabernaculum deo Iacob.

et statim, quid desideraret, exposuit atque oculis prophetalibus, quem nos uenisse iam credimus, ille uenturum esse cernebat: ecce audiuimus eum in Ephrata, inuenimus [*]( 1 *Mich. 5, 2-3 8 cf. Ps. 109, 3 11 *Act. 13, 46 15 Matth. 15, 24 16 *Gen. 49,10 20 Ps. 131,3-5 27 *Ps. 131, 6 ) [*]( 1 Michaeas g bethleem aD,Bp.c. betleemK,Ba.c. bethlehem ex bethlem I \'2 efrataif effrata Ip.c.B euphrata a eufrat(th D)a Ia.c.D non Dp.c.B 4 aeter- nitatis SDB 5 dabit K parentis B 6parient K pari (ri eras.) D 7 est. om. ς 8 genitus ex natus ΣexcedetaΣ excidit K 9 in te om. B Dauidici ç generis in te B 10 populo credentes K 12 repellitis K repellistis a rep (pp Jp.c.mSjulistis cet. ; add. illud (ilud 2) 2D 14 uitae] add. ecce ID conuertemur K deus g 17 ex] de I et] neque KB 19 iurauit I 21 strati IB 22 et] aut a palphebris a 25 desideret aD,Ia.c. 27 eum] illum I D efrata K effrata Zp.c.B euphrata a eufrat(th D)a Į\'a.c.D )

318
eum in campis siluae. \'zoth\' quippe sermo Hebraicus, ut te docente didici, non Mariam, matrem domini, hoc est αύτήν, sed \'ipsum\', id est avtov, significat. unde loquitur confidenter: int ro ibimus in tabernacula eius; adorabimus in loco, ubi steterunt pedes eius.

et ego, misera atque peLcatrix, digna sum iudicata deosculari praesepe, in quo dominus paruulus uagiit, orare in spelunca, in qua uirgo puerpera deum fudit infantem ? haec requies mea, quia domini mei patria est.hic habitabo, quoniam saluator elegit eam. paraui lucernam Christo meo. anima mea illi uiuet et semen meum seruiet ipsi\'.

haut procul inde descendit ad turrem Ader, id est 'gregi\', iuxta quam Iacob pauit greges suos et pastores nocte uigilantes audire meruerunt: gloria in excelsis deo et super terram Paxho mini- m bus bonae uoluntatis. dumque seruant oues, inuenerunt agnum dei puro et mundissimo uellere, quod in ariditate totius terrae caelesti rore conplutum est et cuius sanguis tulit peccata mundi et exterminatorem Aegypti litus fugauit in postibus.I