Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Cedar, multum peregrmataest anima mea. et mirum, si planxerit se uersari in tenebris — hoc enim Cedar interpretatur -, cum mundus in maligno positus sit? et sicut tenebrae eius eius, ita et lumen eius;luxque in tenebris lucet et tenebrae eam non adprehenderunt. unde et illud crebrius inferebat: aduena sum et peregrina sicut omnes patres mei, et iterum: cupio dissolui et esse cum Christo.

quotiens autem infirmitate corpusculi, quam incredibili abstinentia et duplicatis contraxerat ieiuniis, uexabatur, hoc in ore uoluebat: subicio corpus meum et in seruitutem redigo, ne aliis praedicans ipsa reproba inueniar, et: bonum est uinum non bibere et carnem non manducare et: humiliaui in ieiunio animam meam et: totum lectum meum uersasti in infirmitate et: uersata sum in miseria, dum mihi infigitur spina. atque inter doloris aculeos, quos mira patientia sustinebat, quasi apertos sibi caelos aspiceret, loquebatur: quis dabit mihi pinnas sicut columbae et uolabo et requiescam?