Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

non maeremus, quod talem amisimus, sed gratias agimus, quod habuimus, immo habemus — deo enim uiuunt omnia et, quidquid refertur ad dominum, in familiae numero conputatur, quamquam amissio illius caelestis domus habitatio sit —, quae, quamdiu in corpore fuit, peregrinata est a domino et uoce semper flebili [*](r = Lugdunensis 600 s. VI (eontinet p. 306, 3 si-6 insignior;I 309, 16 et haec - 19 praedic.; 311, 18 inter hostium - 21 contemnens; 338,5 lasc. — 7 mentem ; 338, 9 turpe — 12 demonstr.). ) [*](a = Sessorianus 55 (Bibl. Nat. Rom. 2099) s. VII. ) [*](K = Spinaliensis 68 s. VIII. ) [*](Σ = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355+356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XlI. )

de sancta paula P epythafium sanctae paulae a beato hieronimo prbo factum a de uita paule K epitaphium (epithapium D) sancte paule ab (a sancto D) hierQnimo, editum ID ierons d epytaphio sanctae paulae B; Hieronymi nomen exhibent alDB [*]( 8 Africani] sc. minoris, cf. Plutarch. uit. Aemilii Pauli c. 5, 1; Plinius nat. hist. XV 126 13 cf. II Cor. 5,6 ) [*]( 3 corp. mei a2 corp. F lingua a linguam ZDa.c.,B et] si (s.l.) et K ^ 4 sonarent B sanctae—Paulae] tanti uiri r 5 nobiles Γa.c.; add. est Γ, I quidem s.l. m2D multo intra l. I multum JTa.c. 6 nunc s.l.I xpi in I mg. m2K 7 gracch. a grhacc. K gracc. IDgrec. B snboles a,Da-c. soboles cet. M 8 meciae D maetiae B mediciae (di exp.) Σ Martiae ς papyriae KD affricani H Ip.c. B af(ff 2)ricana Ia.c.D 9 romana a bethleem I betheleem Dp.c. H betlehem B fulg. tecta (ex texta) B 10 miremur Bp.c. 11 habemus] ■ habeamusg1 deo] dnoa 12 reuertitur D 13 domus om. a 14 fuit] mansit B J )

307
querebatur dicens: heu mihi, quia peregrinatio mea prolongata est, habitaui cum habitantibus

Cedar, multum peregrmataest anima mea. et mirum, si planxerit se uersari in tenebris — hoc enim Cedar interpretatur -, cum mundus in maligno positus sit? et sicut tenebrae eius eius, ita et lumen eius;luxque in tenebris lucet et tenebrae eam non adprehenderunt. unde et illud crebrius inferebat: aduena sum et peregrina sicut omnes patres mei, et iterum: cupio dissolui et esse cum Christo.

quotiens autem infirmitate corpusculi, quam incredibili abstinentia et duplicatis contraxerat ieiuniis, uexabatur, hoc in ore uoluebat: subicio corpus meum et in seruitutem redigo, ne aliis praedicans ipsa reproba inueniar, et: bonum est uinum non bibere et carnem non manducare et: humiliaui in ieiunio animam meam et: totum lectum meum uersasti in infirmitate et: uersata sum in miseria, dum mihi infigitur spina. atque inter doloris aculeos, quos mira patientia sustinebat, quasi apertos sibi caelos aspiceret, loquebatur: quis dabit mihi pinnas sicut columbae et uolabo et requiescam?