Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Reddat tibi pensum cotidie scripturarum certum. ediscat Graecorum uersuum numerum. sequatur statim et Latina eruditio; quaesi non ab initio os tenerum conposuerit, in peregrinum sonum lingua corrumpitur et externis uitiis sermo patrius sordidatur. te habeat magistram, te rudis miretur infantia. nihil in te et in patre suo uideat, quod si fecerit, peccet. mementote uos parentes uirginis et magis eam exemplis docere posse quam uoce. cito flores pereunt, cito uiolas et lilia et crocum pestilens aura corrumpit.

numquam absque te procedat in publicum, basilicas martyrum et ecclesias sine matre non adeat. nullus ei iuuenis, nullus cincinnatus adrideat. uigiliarum dies et sollemnes pernoctationes sic uirguncula nostra celebret, ut ne transuersum quidem unguem a matre discedat. nolo de ancillulis suis aliquam plus diligat, cuius crebro auribus insusurret. quicquid uni loquitur, hoc omnes sciant.

placeat ei comes non compta atque formonsa, quae liquido gutture carmen dulce moduletur, sed grauis, pallens, sordidata, subtristis. praeponatur ei probae fidei et morum ac pudicitiae uirgo ueterana, quae illam doceat et adsuescat exemplo ad orationem et psalmos nocte consurgere, mane hymnos canere, tertia, sexta, nona hora quasi bellatricem Christi stare in acie accensaque lucernula reddere sacrificium uespertinum. sic dies transeat, sic nox inueniat laborantem. orationi lectio, lectioni succedat oratio. breue uidebitur tempus, quod tantis operum uarietatibus occupatur.