Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ante annos robustae aetatis periculosa est teneris grauis abstinentia. usque ad id tempus, si necessitas postularit, et balneas adeat et uino modico utatur propter stomachum et carnium edulio sustentetur, * ne prius deficiant pedes, quam currere incipiant. et haec dico iuxta indulgentiam, non iuxta imperium, timens debilitatem, non docens luxuriam.

alioquin, quod Iudaica superstitio ex parte facit m eiuratione quorundam animalium atque escarum, quod Indorum Bragmanae et Aegyptiorum gymnosophistae in polentae et orizae et pomorum solo obseruant cibo, cur uirgo Christi non faciat in toto? si tanti uitrum, quare non maioris sit pretii margaritum? quae nata est ex repromissione, sic uiuat, ut illi uixerunt, qui de repromissione generati sunt. aequa gratia aequum habeat et laborem. surda sit ad organa; tibia, lyra et cithara cur facta sint, nesciat. [*]( 5 Appendix sententiarum u. 180 Ribbeck 6 Eph. 5, 18 8 cf. I Tim. 5, 23 10 *I Cor. 7, 6 ) [*]( 1 nec] ne Sp.y. 2 quos] post D . desiderat 2 3 contempnere X B uoluntatem (n s.l.m2l) KXIJJ ego] eo X, om. B arb. sec. g 4 cont.] add. esse g quae(e D)ra,tID scolis 118 B 5 sinis S 6 nunc 1B luxoria ΒΨ 7 teneri Ka.c.;add. et g abst. grauis B 8 id] idem 1D postularet SSa.c. postulauerit KBp.c.,DΨ uinum Ia.c.D 9 ut. mod. g modice ID sthom. K carnium s.l.K edolio ex idolio K 10 incipiat Ba.c.D et] at B hoc s 12 luxoriam Ba.c. Ψalioqui g quod] add. in KlP supersticione K 13 in eieratione (eiu ex eie 2) ID sine ratione (s.l.m2 1 in exsecratione) B in abstinentia (in ras. ml) 58 in reiectione g 14 quod et g induorum KIJJa.c. bragmanae (— ni ex ne m2B) ZB bracmanae 58 bragmine D brathamane K brathmanae IJJ Brachmani g (c/. uol. I p. 444, 10) et s.l.D gy(i ΚΨ)nmosofistae ΚΨΒgimnosoph. Ia.c. gygnosoph-iste B et in polentae et orizae in mg. sin. m1, in polentae et orizae in mg. inf. m2, om. in textu K 15 oridiae (-ie D) 1D obser- uantes I D lBfacietJ non et X D 17 promissione X D 18 promissione D aequam gratiam (mexp.K) KIJJ 19 et habeat B organum B tybia ΣΒΨ tibie B; add. et 58 B lira Z1&D lire B et om. g cythara Σp.c.m2B citare B 20 sunt D sit KlP. )

300

Reddat tibi pensum cotidie scripturarum certum. ediscat Graecorum uersuum numerum. sequatur statim et Latina eruditio; quaesi non ab initio os tenerum conposuerit, in peregrinum sonum lingua corrumpitur et externis uitiis sermo patrius sordidatur. te habeat magistram, te rudis miretur infantia. nihil in te et in patre suo uideat, quod si fecerit, peccet. mementote uos parentes uirginis et magis eam exemplis docere posse quam uoce. cito flores pereunt, cito uiolas et lilia et crocum pestilens aura corrumpit.

numquam absque te procedat in publicum, basilicas martyrum et ecclesias sine matre non adeat. nullus ei iuuenis, nullus cincinnatus adrideat. uigiliarum dies et sollemnes pernoctationes sic uirguncula nostra celebret, ut ne transuersum quidem unguem a matre discedat. nolo de ancillulis suis aliquam plus diligat, cuius crebro auribus insusurret. quicquid uni loquitur, hoc omnes sciant.