Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

rraetextata, nobilissima quondam femina, iubente uiro Hymetio, qui patruus Eustochiae uirginis fuit, habitum eius cultumque mutauit et neglectum crinem undanti gradu texuit uincere cupiens et uirginis propositum et matris desiderium. et ecce tibi eadem nocte cernit in somnis uenisse ad se angelum terribili facie minitantem poenas et haec uerba frangentem: \'tune ausa es uiri imperium praeferre Christo ? tu caput uirginis dei sacrilegis adtrectare manibus ? quae iam nunc arescent, ut sentias excruciata, quid feceris, et finito mense quinto ad inferna ducaris. sin autem perseueraueris in scelere, et marito simul orbaberis et filiis\'.

omnia per ordinem expleta sunt et seram miserae paenitentiam uelox signauit interitus. sic ulciscitur Christus uiolatores templi sui, sic gemmas et pretiosissima ornamenta defendit. et hoc retuli, non quod insultare uelim calamitatibus infelicium, sed ut te moneam, cum quanto metu et cautione seruare debeas, quod domino spopondisti. [*](1 cognoscat Ia.c.D 2 genitam B 3 amittam ID impri D tyruncula Ip.c.m2fd 4 at illa tibi eas imitetur abscessu D 6 aures eius JSDB alt. ne] nec Ip.c.m2DB ore I 7 depinguas B pr. ne] nec B collo Ia.c.*)8 auro et marg. D alt. ne] nec IDB,$$a.r. 8 ne] nec IDB inrafes Σa.c.D inryfes Ip.c. irrufes g 9 habeat ΣΒD 10 pre(ae KB)t(c B)iosissimam margaritam KlIf,Ba.c.m2 11 himetio (— rio m2K) ΚΨ hemetio ΣD eusthociae KIJi Eustochii g 12 mundanti gradu 33 in t. (in mg. m2 mundano more) B mundano more I in t. (in mg. m2 inundanti gradu) D 13 alt. et s.l.K matris d ex uirginis 93 14 tibia,93 (t exp.) ibi D sibiIPB ad se om. DB 15 minan- I tem B tunc] tu 2\'a.c.m2D 16 imperio K tuis sacr. IDB 17 at (ex d)- I tractare I ex crutiatu I 18 duceris 93Ba.c. 19 in scel.] excelere D I orbaueris ΚΣD, ΒΨ.c. 20 impleta B uelox] uel hoc (hoc del.) K uel hic I 21 significauit !P uiolatoribus D in uiolatoribus 2p.c.m2 22 margarita ™ (exp.) ornamenta K quo IadB 23 insultari D infelicium] alienis B te om. g 24 deo g ▲ )

297

Heli sacerdos offendit dominum ob uitia liberorum; episcopus fieri non potest, qui filios habuerit luxuriosos et non subditos. at e contrario de muliere scribitur, quod salua fiet per filiorum generationem, si permanserit in fide et caritate et sanctificatione cum pudicitia. si perfecta aetas et sui iuris inputatur parentibus, quanto magis lactans et fragilis et quae iuxta sententiam domini ignorat dexteram aut sinistram, id est boni ac mali nescit differentiam!