Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Hoc Laeta, religiosissima in Christo filia, dictum sit, ut non desperes parentis salutem et eadem fide, qua meruisti filiam, et patrem recipias totaque domus beatitudine perfruaris sciens illud a domino repromissum: quae apud homines inpossibilia, apud deum possibilia sunt. numquam est sera conuersio. latro de cruce transiit ad paradisum; Nabuchodonosor, rex Babylonius, post efferationem et cordis et corporis et [*]( 18 *Luc. 18, 27 ) [*]( 1 neptes ID nepotis Ba.c.m2 2matris] martyris KP, l>sa.c.;add. filia ID, Bs.l.m2 3 balbutiens 33D—uciens B; add. xpi S3 (eras.) P res. all. I Christi] dei g 4 nutr. et (om. S3) sene(i K)x ΚΒΨ senex (— s Ip.c.m2B) nutr. IDB et bene feliciterque g 5 in(s.l.)fidelem K iam candidatus 2a.c.D,Bp.c.m2 fidei] filiae D 6 Iouem] iuuenem Ia.c.,D (iubenem) 7 si ex ipsum m2B xpo ID dispuat KlP dispiciat 93 in mg. sup. m2 (in t. despuat) sed respuat I 8 inridet D me s.l.m2K pr. uel] ut XD,B in ras. m2 alt. uel] et ID 9 clamet D hoc et] et hoc B ♦ 10 capitulium K et bis K haranearum J:p.c. 11 templa ex exempla B e(s.l.m2)sedibus 93 12 suis s.l.m2B populis IV simiruta K sumiruta Ba.c. cucurrit DB 14 saltem S\'salutem 2D uerecunda D 15 alaeta D doctum Ka.c.m2 16 dis(ss i)peres (-ris K) ΚΣψ,Ba.c. parenti D quam m(s.l.)eruisti (sti in ras. m2) B qua, erudisti Xp.c.P quam (s.l. add. m2 m me) erudisti K filiaD 17 toteque D, B (ex totamque m2) totiusque (tius in ras.) I 18 inposs.] add. sunt K (exp.) lP 20 confessio D conunsio (alt. n exp.) B transit DB paradysum ΣDΨ nabucodonosor B 21 babyl(ll KP)onius KDlP baby(i Ia.c.JB)lonis ΣΒ pr. et om. IaQDB corp. et cordis D belbarum D_ ) [*]( 19* )

292
beluarum in heremo conuictum mentem recepit humanam.

et, ut omittam uetera, ne apud incredulos nimis fabulosa uideantur, ante paucos annos propinquus uester Graccus nobilitatem patriciam nomine sonans, cum praefecturam regeret urbanam, nonne specu Mithrae et omnia portentuosa simulacra, quibus corax, cryphius, miles, leo, Perses, heliodromus, pater initiantur, subuertit, fregit, exussit et his quasi obsidibus ante praemissis inpetrauit baptismum Christi? solitudinem patitur et in urbe gentilitas, dii quondam nationum cum bubonibus et noctuis in solis culminibus remanserunt; uexilla militum crucis insignia sunt, regum purpuras et ardentes diadematum gemmas patibuli salutaris pictura condecorat.

lam et Aegyptms Serapis factus est Christianus; Marnas Gazae luget inclusus et euersionem templi iugiter pertremescit. de India, Perside et Aethiopia monachorum cotidie turbas suscipimus; deposuit faretras Armenius, Huni discunt psalterium, Scythiae frigora feruent calore fidei; Getarum rutilus et flauus exercitus ecclesiarum circumfert tentoria et ideo forsitan contra nos aequa pugnat acie, quia pari religione confidunt.