Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Respondebis: \'quomodo haec omnia mulier saecularis in tanta frequentia hominum Romae custodire potero ?\' noli ergo subire onus, quod ferre non potes, sed, postquam ablactaueris eam cum Isaac et uestieris cum Samuhele, mitte auiae et amitae. redde pretiosissimam gemmam cubiculo Mariae et cunis Iesu uagientis inpone.

nutriatur in monasterio, sit inter uirginum choros, iurare non discat, mentiri sacrilegium putet, nesciat saeculum, uiuat angelice, sit m carne sine carne, omne hominum genus sui simile putet et, ut cetera [*]( I15 cf. Gen. 21, 8 16 cf. I Reg. 2,19 ) [*]( 1 mandit P pr. et om. D2 eptateucum 33p.c. eptaticum ΚΨ,Ba.c. ebtateticum (te exp.) B emptatheucum D pentateuchum I ac om. KP et g 2 paralypo(o ex e i)menon Ip.c.D paralippomenon B hesdreque (que eras.) S hesdrae quem (m exp. K) KXP hesdrae quoque I ezdre (in ras. m2) quoque B ezre quoque D Esther g ut 58 ut in ex ut in ras. m2B et K ad lP, om. 2D ultimo 2D 3 cantica cant. I ne si ex nisi K ne] quem ID 4 epital. la.cSdB epythal. D ephital. KlP 5 apocripha B apocrifa (exapocriforum m2%3) cet. eam 93 7 titulus KPa.r. praenotentur ip multaque ex que I multa quę D 8 in his 2D hiis B 9 cipriani KXPB manibus S3p.c.w2 atan. 93 atthan. I 10 hilari Ka.c. ilarii B currat pede DB1 pede currat I ill. tract. om. B1 11 uacillet Ka.c.m2lP u(b D)acillat cet. 12 iud. q. seq.] iudicetur quam iudicet Bl 13 quomo Ia.c.D mulier hec omnia Bx mulieris Kp.c.m2 14 roma DB1 15 honus Ia.r.D 16 isac Ia.c. ysaac B samuele (ex-Iё Bl) KB samuel lP emitte XP et mitte B2 reddere Kp.c.m2 redd B* 17 gemmam om. Bz inpone om. B1 18 uirgineos I coros B 19 mentire 2Wa.c.,D angelicae ΚΣΒΒ2 20 sui] sibi KlP similem ΣDB1 )

304
taceam, certe te liberet seruandi difficultate et custodiae periculo. melius tibi est desiderare absentem quam pauere ad singula, cum quo loquatur, quid loquatur, cui adnuat, quem libenter aspiciat.

trade Eustochio paruulam, cuius nunc et ipse uagitus pro te oratio est, trade comitem futuram sanctitatis heredem. illam uideat, illam amet, illam primis miretur ab annis, cuius et sermo et habitus et incessus doctrina uirtutum est. sit in gremio auiae, quae repetat in nepte, quidquid praemisit in filia, quae longo usu didicit nutrire, docere, seruare uirgines, in cuius corona centenarii cotidie numeri castitas texitur.

felix uirgo, felix Paula Toxotii, quae per auiae amitaeque uirtutes nobilior est sanctitate quam genere! o si tibi contingeret uidere socrum et cognatam tuam et in paruis corpusculis ingentes animos intueri! pro insita tibi pudicitia non ambigerem, quin praecederes filiam et primam dei sententiam secunda euangelii lege mutares. ne tu parui penderes aliorum desideria liberorum et te ipsa magis offerres deo!

sed qaia tempus est amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus et uxor non habet potestatem corporis sui et unusquisque in ea uocatione, qua uocatus est, in ea permaneat domino et, qui sub iugo est, sic debet [*]( 6 Verg. Aen.\'VIII 517 9 cf. Hieron. adu. Iou. 13 14 cf. Gen. 1, 28; I Cor. 7, 34 13 cf. Verg. Georg. IV 83 16 *Eccle. 3, 5 18 *I Cor. 7, 4 19 *I Cor. 7, 20 ) [*]( 1 certe te] certet et Kp.c.m2*P te certe 93 certe D certa B1 libere DB\' libera I et om. IDB1 . custodiat periculo Bl custodiat periculum Ia.e.D custodia periculo Ip.c. 2 est des. tibi B2 quid loq., cum quo loq. g cum quo loq. in rasura multo maius spatium praebente m1 B\' 3 pr. loquatur] loquor Bl quid] quod Σa.c. Ψ. inspiciat Kp.c.m2PB\' 4 eusthocio K eustochium 93a.c. ipse ex ipsa B1 5 comiti B2 sanct. fut. D futurae (-re) IBl ill. uid. in mg. inf. m2K 6 amet et B2 primus KIJia.r. ab s.l.I, om. B1 et om. KT 7 et inc. et hab. g 8 quem KT in neptae Ka.c. inep-, tae lP in nepta D longa usu B2a.c. longa(-gua B1)uia DB1 longaeua Ia.c. 9 docere et seruare 93p.c.m2 seruare, docere g coronam S3 centi(e B2)nariis KB* 10 numeris KB2 toxocii KP B1 eustochio B2 12 uideres 33 paruulis ex m paruulo BS 13 corpusculo Baa.e. et ing. D contuereris IDB1 14 ambigere lP H quid Ka.c-tP praecederis KD prima dei scientia D secundum euangeliiI legem B2 15 mutaris K18,Bla.c. nae g nec Ip.c.m2 16 et] sed Ip.c. I ipsa Kp.c. ipsam cet. offeres ISda.c. est om. B1 17 tempus est I ab (om. D) I amplexibus IDB 19 et om. I ea uoc., qua] qua uoc. 93DB 20 eo D permanere debet 93 sic] ita f debet s.l.m2%3 debeat Ia.c.D )

305
currere, ne in luto comitem derelinquat, totum redde in subole, quod in te interim distulisti. Anna filium, quem deo uouerat, postquam obtulit tabernaculo, numquam recepit indecens arbitrata, ut futurus propheta in huius domo cresceret, quae adhuc alios filios habere cupiebat.

denique, postquam concepit et peperit, non est ausa ad templum accedere et uacua apparere coram domino, nisi prius redderet, quod debebat, talique inmolato sacrificio reuersa domum quinque liberos sibi genuit, quia primogenitum deo pepererat. miraris felicitatem sanctae mulieris ? imitare fidem. ipse, si Paulam miseris, et magistrum et nutricium spondeo. gestabo humeris, balbutientia senex uerba formabo multo gloriosior mundi philosopho, qui non regem Macedonum Babylonio periturum ueneno, sed ancillam et sponsam Christi erudiam regnis caelestibus offerendam. [*]( i2 cf. I Reg. 1, 22-28 7 cf. I Reg. 2, 21 11 mundi philosopho] = jAristotele regem-ueneno] = Alexandrum Magnum ) [*]( i 1 reddas exreddam Bz sobole Kp.c.Ba.c.ΨΒ2sobule (o ex u) D sobole ex subole B1 2 distuli P domino Ba 3 in tab(u D)ern. IDB1 indicens Ka.c.B1 indegens f 4 huius KifJ eius cet. hab. al. fil. B2 filios om. B1 5 ad om. B1 6 uacuam KiJla.c. parere Za.c.D domino] add. in con- spectu dominiK (exp.) P 7sibilib. I 8 peperat ΣΒa.c. 9ipsiusKa.cJP mireris B1 et magistrum s.l.K; add. me Ψ 10 umeris Ii balbutt. K senis (ex-nes I) Za.c.D senes B1 11 firmabo IDB1 philosophis Ψ philippo B1 mached. Bp.r. ΨΒ1 machaed. K machedonium S3 a.r. 12 uenenum D ancilla et sponsa B1 et s.l.B* 13 eruditam Ψ,B2a.c offerenda D; add. explicit ad laetam de institutione filiae KifJ explicit ad leta D ) [*]( I LV. Hieron. Epist. II, Hi1berg. ) [*]( 20 )

306