Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
caueat omnia apocrypha et, si quando ea non ad dogmatum ueritatem, sed ad signorum reuerentiam legere uoluerit, sciat non eorum esse, quorum titulis praenotantur, multaque his admixta uitiosa et grandis esse prudentiae aurum in luto quaerere. Cypriani opuscula semper in manu teneat, Athanasii epistulas et Hilarii libros inoffenso decurrat pede. illorum tractatibus, illorum delectetur ingeniis, in quorum libris pietas fidei non uacillet; ceteros sic legat, ut magis iudicet, quam sequatur.
Respondebis: \'quomodo haec omnia mulier saecularis in tanta frequentia hominum Romae custodire potero ?\' noli ergo subire onus, quod ferre non potes, sed, postquam ablactaueris eam cum Isaac et uestieris cum Samuhele, mitte auiae et amitae. redde pretiosissimam gemmam cubiculo Mariae et cunis Iesu uagientis inpone.
nutriatur in monasterio, sit inter uirginum choros, iurare non discat, mentiri sacrilegium putet, nesciat saeculum, uiuat angelice, sit m carne sine carne, omne hominum genus sui simile putet et, ut cetera [*]( I15 cf. Gen. 21, 8 16 cf. I Reg. 2,19 ) [*]( 1 mandit P pr. et om. D2 eptateucum 33p.c. eptaticum ΚΨ,Ba.c. ebtateticum (te exp.) B emptatheucum D pentateuchum I ac om. KP et g 2 paralypo(o ex e i)menon Ip.c.D paralippomenon B hesdreque (que eras.) S hesdrae quem (m exp. K) KXP hesdrae quoque I ezdre (in ras. m2) quoque B ezre quoque D Esther g ut 58 ut in ex ut in ras. m2B et K ad lP, om. 2D ultimo 2D 3 cantica cant. I ne si ex nisi K ne] quem ID 4 epital. la.cSdB epythal. D ephital. KlP 5 apocripha B apocrifa (exapocriforum m2%3) cet. eam 93 7 titulus KPa.r. praenotentur ip multaque ex que I multa quę D 8 in his 2D hiis B 9 cipriani KXPB manibus S3p.c.w2 atan. 93 atthan. I 10 hilari Ka.c. ilarii B currat pede DB1 pede currat I ill. tract. om. B1 11 uacillet Ka.c.m2lP u(b D)acillat cet. 12 iud. q. seq.] iudicetur quam iudicet Bl 13 quomo Ia.c.D mulier hec omnia Bx mulieris Kp.c.m2 14 roma DB1 15 honus Ia.r.D 16 isac Ia.c. ysaac B samuele (ex-Iё Bl) KB samuel lP emitte XP et mitte B2 reddere Kp.c.m2 redd B* 17 gemmam om. Bz inpone om. B1 18 uirgineos I coros B 19 mentire 2Wa.c.,D angelicae ΚΣΒΒ2 20 sui] sibi KlP similem ΣDB1 )
trade Eustochio paruulam, cuius nunc et ipse uagitus pro te oratio est, trade comitem futuram sanctitatis heredem. illam uideat, illam amet, illam primis miretur ab annis, cuius et sermo et habitus et incessus doctrina uirtutum est. sit in gremio auiae, quae repetat in nepte, quidquid praemisit in filia, quae longo usu didicit nutrire, docere, seruare uirgines, in cuius corona centenarii cotidie numeri castitas texitur.