Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Pro gemmis aut serico diuinos codices amet, in quibus non I auri et pellis Babyloniae uermiculata pictura, sed ad fidem placeat m emendata et erudita distinctio. discat primum Psalterium, his se M canticis auocet et in Prouerbiis Salomonis erudiatur ad uitam. in ^ Ecclesiaste consuescat calcare, quae mundi sunt; in Iob uirtutis et patientiae exempla sectetur. ad Euangelia transeat numquam ea positura de manibus; Apostolorum Acta et Epistulas tota cordis inbibat uoluntate.

cumque pectoris sui cellarium his opus [*](12 cf. I Cor. 9, 27 ) [*]( 1 iiwnoderatior ID 2 incedimus Bp.c.m2 3 sic I ad s.l.m2%3 4 nec ex ne m2B posse ID cum] et cum Ip.e.D pertimescat ΣDB,Bp.c. 5 conloquium 93 non] et D 8 ne KiJi nec cet. maritatis ISSDB deponunt Σp.c.Ψ ponant 2a.c. animas Kp.c.m2B 9 praeferunt I p.c. proferant K proferunt P 10 et s.l.m2K, om. P 11 non om. D ieuigiliis (ie eras.) et iei. K iei. (add. et orationibus m2B) et uigiliis 93B 12 seruitute \'P rediget K incentiuae D feru.] puerilis Ia.e. puerilia D 13 ext.-app. in mg. inf. m233 sordidis P 14 turbare B \' festinet Ba.c.m2 e] et D contrarium Da.c. 15 suscitet ignes B 16 aut ΚΨet cet. syrico Ba.c.D in om. ΣD nons.l.K 17 babil. I B Babylonicae g uermiculata pictura xPp.c.m2 18 primo IJf M 19 et om. tQB salamonis KIlP in] et in s.l.m2^& 20 eccl(§ccl D eci aesiasten , KIDlP quae m. sunt calcaret (—re g) Dg iob (non hiob) codd. 21 paenitentiae KlPa.c. ad] et ad K et lP 22 inbuat DIJI inbuat (s.l.m2 in- bibat) K, (in mg. m2 al inlustrat) I 23 his om. ID locupletauerit Ip.c.D locupletans lP )

303
locupletarit, mandet memoriae Prophetas et Heptateuchum et Regum ac Paralipomenon libros Hesdraeque et Hester uolumina, ut ultimum sine periculo discat Canticum canticorum, ne, si in exordio legerit, sub carnalibus uerbis spiritalium nuptiarum epithalamium non intellegens uulneretur.

caueat omnia apocrypha et, si quando ea non ad dogmatum ueritatem, sed ad signorum reuerentiam legere uoluerit, sciat non eorum esse, quorum titulis praenotantur, multaque his admixta uitiosa et grandis esse prudentiae aurum in luto quaerere. Cypriani opuscula semper in manu teneat, Athanasii epistulas et Hilarii libros inoffenso decurrat pede. illorum tractatibus, illorum delectetur ingeniis, in quorum libris pietas fidei non uacillet; ceteros sic legat, ut magis iudicet, quam sequatur.