Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Si quando ad suburbana pergis, domi filiam non relinquas; nesciat sine te nec possit uiuere; cum sola fuerit, pertremescat. non habeat conloquia saecularium, non malarum uirginum contubernia, non intersit nuptiis seruulorum nec familiae perstrepentis lusibus misceatur. scio praecepisse quosdam, ne uirgo Christi cum eunuchis lauet, ne cum maritis feminis, quia alii non deponant animos uirorum, aliae tumentibus uteris praeferant foeditatem.

mihi omnino in adulta uirgine lauacra displicent, quae se ipsam debet erubescere et nudam uidere non posse. si enim uigiliis et ieiuniis macerat corpus suum et in seruitutem redigit, si flammam libidinis et incentiua feruentis aetatis extinguere cupit continentiae frigore, si adpetitis sordibus 4 turpare festinat naturalem pulchritudinem, cur e contrario balnearum fomentis sopitos ignes suscitat ?

Pro gemmis aut serico diuinos codices amet, in quibus non I auri et pellis Babyloniae uermiculata pictura, sed ad fidem placeat m emendata et erudita distinctio. discat primum Psalterium, his se M canticis auocet et in Prouerbiis Salomonis erudiatur ad uitam. in ^ Ecclesiaste consuescat calcare, quae mundi sunt; in Iob uirtutis et patientiae exempla sectetur. ad Euangelia transeat numquam ea positura de manibus; Apostolorum Acta et Epistulas tota cordis inbibat uoluntate.