Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Beatus apostolus Paulus scribens ad Corinthios et rudem Christi ecclesiam sacris instruens disciplinis inter cetera mandata hoc quoque posuit dicens: si qua mulier habet uirum infidelem et hic consentit habitare cum ea, ne dimittat uirum. sanctificatus est enim uir infidelis in uxore fideli et sanctificata est mulier infidelis in fratre. alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt.

sicuifortehactenus uidebantur nimium disciplinae uincula laxata et praeceps indulgentia praeceptoris, consideret domum patris tui, clarissimi quidem et eruditissimi uiri, sed adhuc ambulantis in tenebris, et intelleget consilium apostoli illuc profecisse, ut radicis amaritudinem dulcedo fructuum conpensaret et uiles uirgulae balsama pretiosa sudarent. tu es nata de inpari matrimonio: de te et Toxotio meo Paula generata [*](5 *I Cor. 7, 13-14 ) [*](K = Spinaliensis 68 s. VIII. ) [*](L = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](58 = Caroliruhensis Augiensis 105 s. IX-X. ) [*](D = Vaticanus lat. 355+356 s. IX-X. ) [*](ip = Augustadunensis 17 A s. X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XI I (continet post epistulam, cuius pars a p. 293, 14 uenerabilis usque ad p. 303, 10 Hilarii li- periit, apographon partis a p. 292, 20 propositum usque ad finem; discrepantes lectiones siglis B1 et B2 noto). ) [*]( ad laetam (aletam D) de institutione filiae KIDP ad laetam (add. m2 de institutione filiae et m3 dei puellae) S3 ad letam consolans eam pro interitu filiae (in mg. m2 de institucione filie) B1 ad letam de institutione paulae uirginis (haec omnia del. m2) B2; Hieronymi nomen exhibent tituli in IadDB1 ) [*]( 3 beatus om. IDB 4 instituens$sa.c. 5 habet] habens D 6 ne] non ID 7 uir. suum IDB enim-est in mg. inf. m2 (ultima uerba et sanctificata est etiam s.l.ml) K 8 in ux. fid.] per mulierem fidelem D 9 in fratre (del. et s.l. add. per uirum fidelem [fidilem K])Kas in uirum fidelem P in uiro fideli ΣDB 10 sanctiKP mundi cet. actenus IDB, S3a.c. 11 uidebuntur- a.c.DB uinclaS3 13 intellegit ISSD intelligat B 14 radices K, S3a.c. 15 uilis KID, ψa.c. balsami I 16 patrinionio B matrimonii D; add. et (exp.) I toxot(c B)ione DB meo ex me I, om. DB )

291
est.

quis hoc crederet, ut Albini pontificis neptis de repromissione matris nasceretur, ut praesente et gaudente auo paruulae adhuc lingua balbuttiens alleluia resonaret et uirginem Christi in suo gremio nutriret et senex ? bene et feliciter expectauimus. sancta et fidelis domus unum sanctificat infidelem. candidatus est fidei, quem filiorum et nepotum credens turba circumdat. ego puto etiam ipsum Iouem, si habuisset talem cognationem, potuisse in Christum credere.

despuat licet et inrideat epistulam meam et me uel stultum uel insanum clamitet, hoc et gener eius faciebat, antequam crederet. fiunt, non nascuntur Christiani. auratum squalet Capitolium, fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt, mouetur urbs sedibus suis et inundans populus ante delubra semiruta currit ad martyrum tumulos. si non extorquet fidem prudentia, extorqueat saltim uerecundia.