Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Beatus apostolus Paulus scribens ad Corinthios et rudem Christi ecclesiam sacris instruens disciplinis inter cetera mandata hoc quoque posuit dicens: si qua mulier habet uirum infidelem et hic consentit habitare cum ea, ne dimittat uirum. sanctificatus est enim uir infidelis in uxore fideli et sanctificata est mulier infidelis in fratre. alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt.