Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

έϱημος autem desertum uol solitudinem significat, ftgovog sedem uel solium, νυϰτιϰόϱαξ, ut diximus, noctuam. ϰυνόμυια non, ut Latini interpretati sunt, \'musca canina\' dicitur per v Graecam litteram, sed iuxta Hebraicam intellegentiam per dicpftoyyov debet scribi oi, ut sit ϰοινόμυια, id est \'omne muscarum genus\', quod Aquila πάνμιϰον, id est \'omnimodam muscam\', interpretatus est.

λαξευήϱιον autem, pro quo Latinus asciam uertit, nos. genus ferramenti interpretamur, quo lapides dolantur. denique ex Hebraeo uertentes ita diximus: e t nunc sculpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt; λαξευτήϱιον ergo dolatorium dici potest. [*]( 1 Ps. 146,10 2 cf. Ps. 146,11 11 cf. p. 279, 13 18 *Ps. 73, 6 ) [*]( 1 cent. mo toXLVI- p CXLVI. APQsr in .oC.oXL.oVII. (sic) psalmoo de o:C.oXL. o (s.l. add. -VI; fort. m2) 0 uiri om. oO 2 dum 80 dne p 3 habeatur pp.c. 4 ideo] de eo p scaedulae A sedule o 5 interpre(ae)tandi APa.c.m2interpretata non (non exp.) Q sintrO 6 uerba] nomina 3 neominiarnecminiaoneomenia cet. 7 exordii o 10 NHCOMHNIA p neominia r nec minia o neomenia cet. luna noua g 11 ϑϱόνος ς thronus codd. 13 per yQ pe YY P 14 otom. 3 15 gen. musc. Qp quod] sed p, om. g IIAMMIKTON o 17 interpretabimur 3 interpretati sumus p quod Ao 18 et] ut Aa.c.m2Br 19 sculptura (ex ra m2) p scalpturas srobipenne QO bipennę 3P bipenni g 21 pot.] add. explicit epla (epl 3 eP r) sci hieronimi ad sunniam et fretelam APQr explicit epistola sci hieronimi prbri p ) [*]( LV. Hieron. Epist. II, Hi1berg. ) [*]( 19 )

290

CVII. AD LAETAM DE INSTITUTIONE FILIAE.

Beatus apostolus Paulus scribens ad Corinthios et rudem Christi ecclesiam sacris instruens disciplinis inter cetera mandata hoc quoque posuit dicens: si qua mulier habet uirum infidelem et hic consentit habitare cum ea, ne dimittat uirum. sanctificatus est enim uir infidelis in uxore fideli et sanctificata est mulier infidelis in fratre. alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt.