Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

in eodem: anima mea in manibus meis semper; et legem tuam non sum oblitus. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: anima mea in manibus tuis semper. sed sciendum et apud Hebraeos et apud Septuaginta et omnes alios interpretes scriptum esse \'in manibus meis\',\' et non \'in manibus tuis\', quod Hebraice dicitur \'bachaffi\'; et omnes apud Graecos ecclesiastici interpretes istum locum sic edisserunt et est breuiter hic sensus: \'cottidie periclitor et quasi in manibus meis sanguinem meum porto et tamen legem tuam non obliuiscor\'.