Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Centesimo septimo: exurge, gloria mea. quod dicitis in Latino non esse, recte in isto psalmo non habet, quia nec apud Hebraeos nec apud ullum interpretum repperitur, sed habetur in quinquagesimo sexto psalmo, de quo mihi uidetur a quodam in istum locum esse translatum.

in eodem: mihialienigenaeamici facti sunt. pro quo in Graeco inuenisse uos dicitis ύπετάγησαν, hoc est \'subditi sunt\'. sed hoc in quinquagesimo nono psalmo scriptum est; in praesenti autem ita apud omnes inuenimus translatores: έμοì ἀχχόϕυλοι έϕιλίασαν, idest amici facti sunt, quod Hebraice dicitur \'ethrohe\'.

Centesimo nono: uirgam uirtutis tuae emittet dominus ex Sion. dicitis uos in Graecis codicibus non legisse \'uirtutis tuae\', quod manifeste et in Hebraeo et in septua- I ginta interpretibus habet.