Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

in eodem: ut educas panem deterra. pro quo inuenisse uos dicitis: ut educat; sed non potest aliud ad ipsum, aliud de ipso dici. aut omnia quasi ad deum loquebatur propheta aut omnia ad alium de eo referebat. cum autem pleraque ad ipsum dirigantur, et ea, quae ambigua sunt, ad ipsius personam dirigenda sunt.