Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Centesimo tertio: q\'u i facis angelos tuos spiritus. pro quo in Graeco inuenisse uos dicitis: o ποιω̃ν lovg dyyeAovgavvovidest: qui facit angelos suos. a quibus breuiter quaerite, quomodo, cum ad deum sermo sit, quasi ad alium loquens propheta repente mutetur. maxime cum sic incipiat: domine, deus meus, magnificatus es uehementer; confessionem et decorem induisti, et: qui tegis in aquis superiora eius — id est caeli —, qui ponis nubem ascensum tuum, qui ambulas super pennas uentorum. et statim sequitur: qui facis angelos tuos spiritus et ministr-os tuos ignem urentem. qui fundasti terram super stabilitatem suam. et post paululum: ab increpatione tua fugient, a uoce tonitrui tui formidabunt. et: in loco, quem fundasti eis. qui emittisfontesin conuallibus. et illud: uteducas panem de terra. si ergo omnia ad secundam personam sunt, id est ad deum, quomodo in uno uersiculo tertia persona subito et extra ordinem introducitur?