Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Octogesimo tertio: cormeum et caro mea exultauit in deum uiuum. pro quo in Graeco scriptum dicitis exultauerunt. in hoc nulla contentio est; si enim legimus \'exultauit\', intellegitur \'cor meum exultauit et caro mea exultauit\'; sin autem \'exultauerunt\', duo pariter exultauerunt, id est cor et caro. et quaeso uos, ut huius modi ineptias et superfluas contentiones, ubi nulla est sensus inmutatio, declinetis.

m eodem: beatus uir, cuius est auxilium abs te. in Graeco inuenisse uos dicitis: cui est auxilium eius abs [*]( 8 *Ps. 79, 10 12 Ps. 82,13 17 *Ps. 83, 3 19 Ps. 83, 3 24 Ps. 83, 6 25 *Ps. 83, 6 ) [*]( 1 custodia AQro c. 0 sig] (OC APpro OS 0 2 pot. al. p 3 speculum o sacrorum APa.c., QQpr satorum g 4 consueuerunt PQQO ut de] unde Aa.c. m2P tugurriunculum 0 tuguriolum g 5 laichin 0 liin g 6 AI60PI0N 3 et] uel0 7 tumulum pO 8 in ,oLXX. oVIIII. psalmo 0 de oLXX, oIX. 0 eius om. PO 10pr. etom. 0 mirorom. p 11 fals. nescio p 12.LXXXVII- A in .oLXXX-oIIs psalmo ode -oLXXX-oII- 0 13 scriptum om. A 14 EAYTOYC Ϩ ENENAYTOIG p 15 enim om. 0 17 in «LXXXJII- psalmo o de 0 0 •LXXXsIII; 0 19 et in hoc p hoc] illa 0 20 et cor g 21 pariter et (et del. AQ) APQ 22 ineptas APr, Qa.c.m2 24 cui Aro in Graeco- 25 abs te in mg. m2 Q, om. p 25 eius] ei APr )

275
te; quod quia nos in Latina interpretatione uitauimus, ut dicitis, reprehendimur. cui enim non pateat, quod, si dicere uoluerimus: cui est auxilium eius, apertissimum uitium sit et, quando praecesserit \'cui\', sequi non debeat \'eius\' ? nisi forte uitii arguimur, quod uitauimus uitium. in eodem: in ualle lacrimarum.

pro quo dicitis in Graeco scriptum esse κλαυθμῶνος, id est \'plorationis\', ted, siue ploratum siue planctum siue fletum siue lacrimas dixerimus, unus est sensus. et nos hoc sequimur, ut, ubi nulla de sensu est inmutatio, Latini sermonis elegantiam conseruemus.