Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Octogesimo secundo: hereditate possideamus sanctuarium dei. et dicitis, quod in Graeco sit scriptum κληρονομήσομεν, id est \'possideamus nobis\'. quae superflua quaestio est; quando enim dicitur \'possideamus\', intellegitur et \'nobis\'.