Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Septuagesimo nono: et plantasti radices eius hinc. et dicitis, quod in Graeco \'hinc\' non habeat; et bene, nam et in nostris codicibus non habetur; et miror, quis inperitorum uestros libros falsauerit.

Octogesimo secundo: hereditate possideamus sanctuarium dei. et dicitis, quod in Graeco sit scriptum κληρονομήσομεν, id est \'possideamus nobis\'. quae superflua quaestio est; quando enim dicitur \'possideamus\', intellegitur et \'nobis\'.

Octogesimo tertio: cormeum et caro mea exultauit in deum uiuum. pro quo in Graeco scriptum dicitis exultauerunt. in hoc nulla contentio est; si enim legimus \'exultauit\', intellegitur \'cor meum exultauit et caro mea exultauit\'; sin autem \'exultauerunt\', duo pariter exultauerunt, id est cor et caro. et quaeso uos, ut huius modi ineptias et superfluas contentiones, ubi nulla est sensus inmutatio, declinetis.

m eodem: beatus uir, cuius est auxilium abs te. in Graeco inuenisse uos dicitis: cui est auxilium eius abs [*]( 8 *Ps. 79, 10 12 Ps. 82,13 17 *Ps. 83, 3 19 Ps. 83, 3 24 Ps. 83, 6 25 *Ps. 83, 6 ) [*]( 1 custodia AQro c. 0 sig] (OC APpro OS 0 2 pot. al. p 3 speculum o sacrorum APa.c., QQpr satorum g 4 consueuerunt PQQO ut de] unde Aa.c. m2P tugurriunculum 0 tuguriolum g 5 laichin 0 liin g 6 AI60PI0N 3 et] uel0 7 tumulum pO 8 in ,oLXX. oVIIII. psalmo 0 de oLXX, oIX. 0 eius om. PO 10pr. etom. 0 mirorom. p 11 fals. nescio p 12.LXXXVII- A in .oLXXX-oIIs psalmo ode -oLXXX-oII- 0 13 scriptum om. A 14 EAYTOYC Ϩ ENENAYTOIG p 15 enim om. 0 17 in «LXXXJII- psalmo o de 0 0 •LXXXsIII; 0 19 et in hoc p hoc] illa 0 20 et cor g 21 pariter et (et del. AQ) APQ 22 ineptas APr, Qa.c.m2 24 cui Aro in Graeco- 25 abs te in mg. m2 Q, om. p 25 eius] ei APr )

275
te; quod quia nos in Latina interpretatione uitauimus, ut dicitis, reprehendimur. cui enim non pateat, quod, si dicere uoluerimus: cui est auxilium eius, apertissimum uitium sit et, quando praecesserit \'cui\', sequi non debeat \'eius\' ? nisi forte uitii arguimur, quod uitauimus uitium. in eodem: in ualle lacrimarum.

pro quo dicitis in Graeco scriptum esse κλαυθμῶνος, id est \'plorationis\', ted, siue ploratum siue planctum siue fletum siue lacrimas dixerimus, unus est sensus. et nos hoc sequimur, ut, ubi nulla de sensu est inmutatio, Latini sermonis elegantiam conseruemus.

Octogesimo quarto: benedixisti, domine, terram tuam. pro eo, quod est \'benedixisti\', in Graeco scriptum dicitis εὐδόκησας. et quaeritis, quomodo hoc uerbum exprimi debeat in Latinum. si contentiose uerba scrutamur et syllabas, possumus dicere: \'bene placuit, domine, terra tua\' et, dum uerba sequimur, sensus ordinem perdimus. aut certe addendum est aliquid, ut eloquii ordo seruetur, et dicendum: \'conplacuit tibi, domine, terra tua\'. quod si fecerimus, rursum a nobis quaeritur, quare addiderimus \'tibi\', cum nec in Graeco sit nec in Hebraeo. eadem igitur interpretandi sequenda est regula, quam saepe diximus, ut, ubi non fit damnum in sensu, linguae, in quam transferimus, εὐφωνία et proprietas conseruetur.

in eodem: misericordia et ueritas obuiauerunt sibi. et dicitis, quod in Graeco \'sibi\' non habeat. nec in Hebraeo habet et apud Septuaginta obelo praenotatum est, quae signa dum per scriptorum neglegentiam a plerisque quasi superflua relinquuntur, magnus in legendo error exoritur. sin autem non fuerit additum \'sibi\', misericordia et ueritas non sibi, sed alii occurrisse credentur nec iustitia et pax sibi dedisse osculum, sed alteri. [*]( 5 Ps. 83, 7 10 Ps. 84, 2 21 Ps. 84, 11 27 cf. Ps. 84,11 ) [*]( 1 ut] et Q dicimus APQro diceremus 0 reprehenditur p 2 alt. cui] cuius p 4 consequi 0 ni r 5 uitauerimus g 6 quo] eo 0 in Graeco om. p script. om. 0 8 est om. o 9 est de sensu mut. g elegantia o o\' 00- 10 in ■LXXX.IIII-psalmo o de-LXXX-IIII-0 dom.] d o 11 tuam om. Aa.c.m2PQ$ro eo] quop 13 latino QO contentiosa p 14dom.]do tua om. A 18 quaereturQp.c.m2 quare om. el s.l.m2 cur Q 20 ut om. o sit .800 in sensum o 24 oboelo APQ est om. AP 26 si.8 tibi p 27 creduntur ex credantur m2\'Q 28 oscultum P ) [*]( 18* )

276

Octogesimo quinto: et non proposuerunt te in conspectu suo. et dicitis, quod in uestro codice \'te\' non habeat. addite \'te\' et emendato errore librarii uestrum quoque errorem emendabitis.