Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

in eodem: et induxit eos in montem sanctificationis suae, montem, quem adquisiuit dextera eius. pro quo apud Septuaginta legitur: ogog rovro, o ἐxτήσατοfjdsfyaavvov — et non, ut uos ponitis, o ἐxτι̇σατο —, hoc est: quem adquisiuit dex.tera eius. ergo secundum Hebraicam proprietatem interpretatus est Symmachus: montem, quem adquisiuit dextera eius.

in eodem: et auerterunt se et non seruauerunt pactum, quemadmodum patres eorum. scio, quod \'pactum\' non habeat in-Hebraeo, sed, quando omnes uoce simili transtulerunt ἠσυvϑέτησαv et apud Graecos συvϑήxη \'pactum\' dicitur, ex uno uerbo significatur: non seruauerunt pactum, licet Septuaginta ἠϑέτησαv posuerint. in eodem: in terra, quam fundauit in saecula. pro quo scriptum inuenisse uos dicitis: in terra fundauit eam in saecula. in Hebraeo ita scriptum est, ut uertit et Symmachus: sigtrjv rijv, η̒̀̀v ἐϑεμελι̇ωσεv sigtov alÕJva. si autem non de terra dicitur, quod fundata sit, sed de alia, quae fundata uideatur in terra, probent ex prioribus et sequentibus, quis sensus sit, ut nescio quid, quod non dicitur, fundatum uideatur in terra. sin autem sanctificium in terra fundatum putant, debuit scribi: in terra fundauit illud in saecula.

in eodem: et in intellectibus manuum suarum deduxit eos. non habet iv tfj avvsast, ut scribitis, numero singulari, sed svtaigσυvέσεσιv, quod \'intellegentias\' sonat, sicut habetur et in Hebraeo \'bathabunoth\', quod est \'intellectibus\'.